Schizophrenia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Textile a patiente schizophrenico acu pictum.

Schizophrenia[1][2] (Graece σχιζοφρένεια < σχίζειν 'scindere' + φρήν 'anima') est confusio mentis cuius maiores proprietates sunt dissolutio processuum cogitandi et minima animi motuum facilitas.[3] Symptomata solita sunt somnia auditoria, delusiones paranoicae vel inexplicabiles, vel oratio et cogitatio conturbatae, atque gravis societatis vel negotii infirmitas actionis eam saepissime comitatur. Impetus symptomatum plerumque aetate adulti iuvenis fit, et praevalentia per vitam per orbem terrarum est circa 0.3–0.7 centesimae numeri civium.[4] Diagnosis in moribus observatis relatisque patientis experientiis conditur. Hic morbus, olim simpliciter insania dictus, ab Eugenio Bleuler medico Helvetico anno 1911 nominatus est.

Genetica, circumiectus in pueritia, neurobiologia, et processus psychologiae et societatis videntur factores valide contribuentes; nonnulla praeterea medicamenta recreationis et praescriptionis symptomata efficere vel exaggerare possunt. Investigationes hodiernae personas a neurobiologia actas vehementius dicunt, quamquam nulla singula causa organica inventa est. Multae symptomatum mixturae quae fieri possunt disceptationes incitaverunt sive diagnosis unam confusionem sive nonnullas syndromas separatas repraesentat. Contra etymologiam nominis, ex radicibus Graecis deductam, schizophrenia nec "personalitatem diffissam" nec "confusionem personalitatum multiplicium" significat, quarum altera hodie dissociativa identitatis confusio appellatur, condicio cum qua saepe in perceptione publica permiscetur.[5] Nomen potius "diffisionem actionum mentis" significat, ob symptomaticam morbi praesentationem.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Sofia: Editio medicina et physcultura.
  2. LRL, in Morgan citatum.
  3. "Schizophrenia," Concise Medical Dictionary (Oxford University Press, 2010), Oxford Reference Online, Maastricht University Library, 29 Iunii 2010, (situs lucrativus)
  4. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Lancet09
  5. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named BMJ07

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad schizophreniam spectant.


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg