Roman numeral 10000 CC DD.svg

Inertia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sensu stricto et classico, Inertia est artis egestas, vel ignavia et insedulitas. Ex temporte Newtoni hoc nomen etiam in usu est pro materiae vi insita, seu potestate resistendi mutationes motus vel quiei.

Historia[recensere | fontem recensere]

Notio inertiae Aristotelis physicis (quae usque ad saeculum XVII theoriam motus doctis solitam docuit) aliena est. Aristoteles enim et Peripatetici corporis motum habebant non fieri nisi vi continua effectum. Exempli causa, secundum conceptum Aristotelium, iaculum per aerem volans motum adsiduum praestat nullius causa nisi verticum vel vibrationum aeris, cui phaenomeno attribuitur nomen antiperistasis. Sine vi in tale iaculum agenti, Aeristotelis sententia, sine mora motus eius dissipat.

Saeculo 6, Ioannes Philoponus notionem Aristoteliam primus contradixit, proponens potius motum esse corpori quasi rem propriam, quam incitum acciperet.

Cui autem obstabant Averroes et Scholastici, Aristoteli potius faventes. Cum Guillelmus de Ockham vehementer pro theoriam Philoponi argueret, asseclae nihilominus habebant proprietatem motum conservantem in tempus dissipari.

Saeculo 14, Ioannes Buridanus proprietati motum conservanti dedit nomen impetus, quam negavit in tempus suo sponte dissipari, aeris potius et gravitatis resistendi actioni cessationem motus attribuens. Buridanus impetum ferebat eo maiorem esse quo maiores essent celeritas incitionis et materiei quantitas. Patet igitur Buridani conceptio impetus aliquid similis esse hodiernae inertiae. Buridanus Newtoni notiones praedixit, hae scribens:

...proiectum post exitum a proijciente mouetur ab impetu dato a proijciente & mouetur quamdiu durat impetus fortior quam resistentia: et in infinitum duraret impetus, nisi diminueretur & corrumperetur a resistente cõtrario vel ab inclinante ad contrarium mótum (QM XII.9: 73ra)

Hac notione usus, Buridanus proiectilium motus accurate describere valuit, sed theoriam suam esse remedium minus Aristotelis esse duxit, qui scholam peripatetica in aliis rebus conservabat.


Loci[recensere | fontem recensere]

Materiæ vis insita est potentia resistendi, qua corpus unumquodq;, quantum in se est, perseverat in statu suo vel quiescendi vel movendi uniformiter in directum.
Hæc semper proportionalis est suo corpori, neq; differt quicquam ab inertia Massæ, nisi in modo concipiendi. Per inertiam materiæ fit ut corpus omne de statu suo vel quiescendi vel movendi difficulter deturbetur. Unde etiam vis insita nomine significantissimo vis inertiæ dici possit."

Vide etiam[recensere | fontem recensere]