Rudolphus Schottlaender

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rudolphus (Theodisce Rudolf) Schottlaender, natus 5 Augusti 1900 Berolini; diem obiit 4 Ianuarii 1988 ibidem, philosophus atque philologus religionis Iudaicae. Friburgi studio philosophiae incubuit apud Carolum Jaspers, tamen intererat phaenomenologia, cum stoam tum Spinozam praecipue colebat, societatem Iudaicam reliquit. Etiam libros Marcelli Proust ad linguam Theodiscam interpretatus est.

Superstes regni Adolfi Hitler evenit se Berolini occultans. Post bellum Berolini occidentalis linguam Latinam atque Graecam docebat et textos (inter alia libros Sophocles et Francisci Petrarcae) interpretatus est, priusquam professor litterarum Latinarum et Graecarum universitatis Humboldtianae factus est, sed status rei publicae eum miserebat, qua re cura publicae securitatis eum custodiebat. Emeritus est anno 1965.