Robertus de Cursone

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Robertus de Cursone[1] (natus annis circiter 1160/1170; mortuus die 6 Februarii 1219)[2] fuit eruditus Anglicus et ab anno 1212 cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Origine incerto sed sine dubio Anglus, Robertus de Cursone scholarum Parisiensium alumnus fuit; ibi ante annum 1187 cognovisse censetur Lotharium Signinum, papam futurum Innocentium; ibi annos circiter 1190-1195 discipulus fuit Petri Cantoris in studiis theologicis. Iam anno fere 1200 gradus magistri Universitatis nascentis nactus erat. Ab anno 1204 canonicus fuit ecclesiae cathedralis Noviomensis et mox inter annos 1209-1211 canonicus ecclesiae cathedralis Parisiensis. His annis ut videtur composuit opus suum solum nostris temporibus servatum, titulo simplici Summa saepius nuncupatum, interdum Summa theologiae sive paenitentialis.

Die 18 Februarii 1212 ab Innocentio III creatus est cardinalis presbyter tituli S. Stephani in Monte Caelio. Anno 1213 legatus a latere pro expeditione sacra futura praedicavit, concilium futurum Lateranense praeparavit et expeditionem in Albigenses favere coepit. Medio anno 1214 Cruce signatus in Occitaniam cum militibus Francicis iter fecit. Ibi Waldenses septem, qui in oppido Mauriliaco (Morlhon) reperti sunt, comburi permisit oppidumque ipsum destrui. Possessiones Simonis de Monteforti per epistulas "Cum in regno Franciae" confirmavit.[3]

Anno 1215, inquisitione antea conducta de rebus in universitate Parisiensi gestis, rescriptum "Nullus legat Parisius" statuit. Ad conclave ubi Honorius III papa electus est adfuit; mox Honorii "legatus ad praedicandum" cum quinta expeditione sacra ad Orientem properavit, duce Pelagio Galvani episcopo Albanensi, ibique mortuus est dum obsidetur Damietta.

"Cum in regno Franciae"[recensere | fontem recensere]

"Cum in regno Franciae" incipit epistula generalis, mense Iulio 1214 emissa, quo Robertus de Cursone possessionem terrarum, quas Simon de Monteforti dux expeditionis in Albigenses, usque eo occupaverat, scilicet in dioeceses Albiensem, Agennensem, Ruthenensem et Cadurcensem, "comiti supradicto et successoribus suis concessimus possidendas".

Editio

"Nullus legat Parisius"[recensere | fontem recensere]

"Nullus legat Parisius" incipit rescriptum, anno 1215 mandatum, quo Robertus de Cursone de Universitate Parisiensi statuit. Liceat discipulis qui sex annos de artibus audiverint, quique vicesimum primum aetatis annum attingerint, de artibus legere (i.e. magistros esse). "Non legantur libri Aristotelis de metaphysica et de naturali philosophia, nec summae de eisdem, aut de doctrina magistri David de Dinant, aut Amalrici heretici, aut Mauricii Hispani."[4] "Pratum Sancti Germani in eo statu in quo fuit adiudicatum eis plene confirmamus." Liceat discipulis qui octo annos de theologia audiverint, quique tricesimum quintum annum attingerint, publice de theologia legere.

Editio

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Robertus de Corceone": Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis 494
  2. Dickson (1934) p. 61
  3. Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis lxxv.494, lxxix.513, 523
  4. An hic Averroes sit, an alius, haud liquet. Vide "alcuin"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Robert of Courçon" in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907-1914) textus alius
  • J. W. Baldwin, Masters, Princes and Merchants: the social views of Peter the Chanter and his circle. 2 voll. 1970
  • Marcel Dickson, Christiane Dickson, "Le cardinal Robert de Courson: sa vie" in Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen-âge vol. 9 (1934) pp. 53-142
  • Barthélémy Hauréau, Notices et extraits de quelques manuscrits de la Bibliothèque Nationale vol. 1 (Lutetiae, 1890) pp. 167-180
  • G. Lefèvre, ed., Le traité De Usura de Robert de Courçon. Insulis, 1902 (Travaux et mémoires de l'Université de Lille vol. 10 no. 30)
  • Jane E. Sayers, Courson, Robert de (d. 1219)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]