Petrus Cantor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Petrus Cantor Parisiensis (mortuus die 22 Septembris 1197) fuit scriptor, theologus et cantor Francicus. Secundum Iacobum Le Goff Petrus primus fuit qui verbum substantivum purgatorium adhibuit.[1]

Apud scholam cathedralem Remensem studuit. Anno circiter 1180 canonicus et praeceptor ecclesiae cathedralis Parisiensis meruit moxque ibidem cantor. Anno 1191 ad episcopatum Tornacensem electus est, quae electio a Guillelmo Campaniensi annullata est. Inter iudices fuit Compendii anno 1196 in negotio matrimoniali regis Philippi et Ingeburgis Daniae. Anno 1196, Mauricio de Soliaco mortuo, ad dioecesem Parisiensem electurus se recusavit. Eodem anno Remos iter faciens apud abbatiam Longipontis Cisterciensem mortuus est.

De aviditate eiusdem Mauricii ad pecunias pro ecclesia nova Nostrae Dominae Parisiensis congerendas, et de bonis consiliis Petri Cantoris, Caesarius Heisterbachensis refert:

Temporibus Philippi Regis Francorum qui hodie regnat, erat in civitate Parisiensi usurarius quidam ditissimus Theobaldus nomine. Hic ... ad Magistrum Mauritium eiusdem civitatis episcopum venit eiusque consilio se commisit; ille vero cum in aedificatione ecclesiae beatae Dei Genitricis Mariae nimis ferveret, consuluit ei quatenus pecunias suas ad structuram operis inchoati contraderet; qui, huiusmodi consilio aliquantulum sibi suspecto, adiit Magistrum Petrum Cantorem verba episcopi ei insinuans, cui ille respondit: "Non dedit tibi bonum consilium hac vice: sed vade et fac clamari per civitatem sub voce praeconis quia paratus sis restituere omnibus, a quibus aliquid supra sortem accepisti." Factumque est ita. Deinde rediens ad Magistrum ait: "Omnibus ad me venientibus teste conscientia omnia restitui ablata, et adhuc supersunt plurima." Tunc ille, "Modo," inquit, "poterit eleemosynam dare secure."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jacques Le Goff, La Naissance du purgatoire. 1981
  2. Caesarius Heisterbachensis, Dialogus miraculorum 2.34

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • "Petri Cantoris Verbum abbreviatum" in Patrologia Latina vol. 205 coll. 9-554 Textus apud archive.org; apud gallica
  • Monique Boutry, ed., An Edition of the Long Version of Peter the Chanter's Verbum Abbreviatum: Petri Cantoris Parisiensis Verbum adbreviatum. Textus conflatus. Turnhout: Brepols, 2004 (Corpus Christianorum. Continuatio Mediaevalis, 196)
Biographica et critica
  • J.-B. Migne, "Pierre Le Chantre" in Nouvelle encyclopédie théologique vol. 23 (1864)
  • John W. Baldwin, Masters, Princes and Merchants: The Social Views of Peter the Chanter and his Circle. Princetoniae: Princeton University Press, 1970
  • Philippe Buc, L'ambiguïté du livre. Prince, pouvoir, et people dans les commentaries de la Bible au Moyen Age. Lutetiae: Beauchesne, 1994
  • Philippe Buc, "Vox clamantis in deserto? Pierre le Chantre et la prédication laïque" in Revue Mabillon vol. 4 (1993) pp. 5-47