Petrus (monachus Vallium Cernaii)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Petrus Vallium Cernaii monachus fuit auctor Historiae Albigensis Latine inter annos 1212 et 1218 scriptae.

Fuit nepos (id est, filius fratris vel sororis) Guidonis eiusdem monasterii abbatis et ab anno 1212 Carcassonis episcopi; cui Petrus ipse in Occitaniam adfuit annis 1212-1213. Simonem comitem Montis Fortis valde admiravit; cum Cruce signatis omnino consentivit Catharosque odit.

Historiam circa annum 1212 scribere incepit et papae Innocentio III dicavit, fortasse eodem anno, pro certo ante annum 1216 (in quo anno papa mortuus est). Opus mense Decembre anni 1218, Simone comite Montisfortis nuper interfecto, abrupto terminavit; fortasse enim eo tempore vel paullo postea Petrus ipse obiit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petri Vallium Sarnaii monachi Hystoria albigensis edd. Pascal Guébin, Ernest Lyon. Lutetiae: Champion, 1926-1939. 3 voll. (Latine)
  • The history of the Albigensian Crusade: Peter of les Vaux de Cernay's Historia Albigensis interprr. W. A. Sibly, M. D. Sibly. Woodbridge: Boydell, 1998. ISBN 0-85115-807-2 (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]