Beowulfus

E Vicipaedia
(Redirectum de Beowulf)
Salire ad: navigationem, quaerere
Prima poematis pagina

Beowulf est heroicum 3 183 versuum carmen epicum, inter annos 700 et 1000 Saxonice compositum, ab auctore ignoto. Carmen in uno libro manu scripto servatur, olim Bibliothecae Cottonianae, hodie in Bibliotheca Britannica comprehensa, siglo BL Cotton Vitellius A.xv recognito. Verbum Beowulf etiam est nomen herois poematis, qui monstra Grendelem et matrem eius occidit.

[recensere] Nomen

Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien, qui vir doctissimus operam poemati dedit explicando, credidit nomen significare lupum apium, quod ad venatorem apium et quidem ursum spectare voluit ob ursorum mellis amorem. Linguis enim Germanicis, velut Anglica, verba concatenari possunt, cum Latine loquentibus casus ad relationes inter verba monstrandas usurpandi sint. Itaque beo et wulf sunt apis et lupus nullo casuum nexu inter verba adhibito.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Beowulfum spectant.
  • Beowulfus, versio Latina a Grímur Jónsson Thorkelin anno 1815 confecta.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis