Quadratum Harvardianum

E Vicipaedia
Quadratum Harvardianum anno 2015 visum.
Via Peabodiensis et Xystus Massachusettae in Quadrato Harvardiano.
Scaccarii in Quadrato Harvardiano.

Quadratum Harvardianum est locus mediae Cantabrigiae situs, in una ex veterrimis Massachusettae urbibus. Nomen plateam triquetram ad compitum Xysti Massachusettensis, Viae Brattlensis, et Viae Ioannis F. Kennedy (olim Boylston) attingit, districtu mercatorio et Universitate Harvardiana compitum circumdantibus. Quadratum est media urbs historica,[1] quae Aream Harvardianam adiacet, antiquum universitatis cor.[2] Scholasticis Harvardianis atque incolis Cantabrigiae occidentalis et interiorum Bostoniae suburbiorum occidentalium et septentrionalium pro loco mercatorio est. Hi incolae statione Harvardiana utuntur, maiori axe vecturae subterraneae et laophoricae Lineae Rubrae Auctoritatis Vecturae Sinus Massachusettensium.

Nomen Quadratum Harvardianum sensu lato omnem viciniam hunc compitum nonnullos vicos in quaque parte cingentem attingere potest. Commune Cantabrigiense propinquum horti publici factum est, quibus sunt area lusoria, area basipilae, et monumenta, quorum nonnulla ad Res Novas Americanas pertinent.

In pelliculis[recensere | fontem recensere]

Scaena prope finem pelliculae Goodbye, Columbus (1969) in Quadrato Harvardiano fit, postquam persona Ricardus Benjamin cognoscit suam amasiam, Brendam Potimkin (a Katharina Ross actam), scholasticam in Collegio Radcliffiensi, diaphragma prophylacticum in loco posuit ubi eius mater id inveniret.

Love Story (1970), pellicula ex mythistoria eiusdem nominis Erici Segal (alumni universitatis et professoris rerum classicarum in Universitate Yalensi) facta, paene omnino in et circa Quadratum Harvardianum per prima duas partes fit, cum Oliverius Barrett et Jenny Cavalieri, Harvardiani nondum graduati conveniunt, diploma accipiunt, et matrimonio coniunguntur; tum Oliverius Scholam Iurisprudentiae Harvardianam frequentat cum Jenny schola docet. Pellicula quotannis scholasticis novis in Collegio Harvardiano per hebdomadem orientationis iam exhibetur.

The Paper Chase (1973), in Schola Iurisprudentiae Harvardiana constituta, locos in Quadrato Harvardiano eius temporis exprimit, praecipue Out of Town Newsstand.

Between the Lines (1977) scaenas similes exhibet, cum despectibus Sinus Postici Bostoniae ex aere factis.

With Honors (1994) scaenam habet in Quadrato Harvardiano factam, in qua Out of Town Newsstand videtur. In scaena, Monty Simon appropinquat cum Simon diaria venumdare conatur quae ex apparatu venumdante surripuit.

Partes pelliculae Good Will Hunting (1997) in et circa Quadratum Harvardianum factae sunt, insignissime in Tasty Sandwich Shop et in loco cenandi foris sito maximae quadrati cauponae nomine Au Bon Pain.

Touching History; Harvard Square, the Bank, and The Tasty Diner, pellicula documentaria (2005), historiam mutantis quadrati faciei narrat, cum The Tasty, parva caupona, deficit ut magnum spatium divendendi aperiat.[3]

Beniaminus Affleck partes eius pelliculae The Town (2010) in Grendel's Den in Via Winthrop fecit, in caupona fondue cum socolata olim nota.[4]

The Social Network (2010), de originibus Facebook inter scholasticos Harvardianos, despectus in viciniam circa Centrum Holyokense ex aere factus exhibet.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Panorama Quadrati Harvardiani, Maio 2014.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Harvard Square Historic District - MACRIS Details". Inventory of Historic Assets of the Commonwealth. The Massachusetts Historical Commission. 1988-07-27 
  2. "Harvard Yard Historic District - MACRIS Details". Inventory of Historic Assets of the Commonwealth. The Massachusetts Historical Commission. 1986-06-23 
  3. "Createspace.com". Createspace.com. 2011-03-08 .
  4. Fennimore, Jillian. "Movie shoot at Grendel's Den". Wickedlocal.com .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Quadratum Harvardianum spectant.