Roman numeral 10000 CC DD.svg

Facebook

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Facebook.

Facebook (scilicet "Liber facierum")[1], a nonnullis Latine graecizante vocabulo Prosopobiblion appellatus, est interretialis retium congregabilium situs. Nomen a libro vultuum discipulorum in quadam annua Universitatis Harvardianae classi ordinatorum deducitur. In praesenti usores situs Facebook amplius 1 000 000 000 numerantur. Per Facebook amicos invenire, cum eis colloqui, in suo "muro" scribere nec non imagines imponere possunt. Lingua Latina inter alias apud eum situm adhibetur.

Facebook historia[recensere | fontem recensere]

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Marcus Zuckerberg (anno 2005), Facebook conditor.
Aditus ad praetorium a Facebook in urbe Menlo Park. Imago anni 2013.

Die 28 Octobris, anno 2003, Marcus Zuckerberg, discipulus Universitatis Harvardianae psychologiae informaticaeque studens, situm Facemash creavit, quem The Harvard Crimson (huius universitatis acta diurna) censebat Facebook antecessorem fuisse. Hic situs interretialis similis paginae Hot or Not erat; Marcus Zuckerberg vero paginam Hot or Not adhibuit, photographematibus collectis usus ex tabulis retialibus vultuum IX domuum (apud Harvard), componens imagines duas et rogans ut spectatores hominem pulchriorem iudicarent.

Ut hoc perficeret, Zuckerberg perrupit in areas interretiales custoditas Harvardienses et duplicavit imagines discipulorum, quae datae sunt identificationis causa. Eo tempore Harvard non habebat suum proprium discipularium Facebook (tabulam interretialem imaginibus et indicio parvulo de unoquoque discipulo instructam), quamquam singulae domus ex annis octogenariis saeculi XX sua propria in chartis Facebook praebebant. Attraxit Facemash spectatores CCCCL et aspectus paginarum viginti duo milia primis quattuor horis postquam Facebook intravit "in rete".

Anno 2004 Zuckerberg Facebook una cum Dustin Moskovitz, Andrea McCollum, Chris Hughes, Eduardo Saverin creavit, accurate societas Facebook die 4 Februarii condita est.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Facebook spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide etiam imaginem Latine nubeculatam, in qua dictio "Liber faciērum" apparet: nexus.


stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!