De vita sua (Nicolaus Damascenus)

E Vicipaedia

De vita sua est opus autobiographicum Graece a Nicolao Damasceno, imperatoris Augusti coaevo, scriptum. Huius operis fragmenta novem ad tempora nostra pervenerunt, quibus Felix Jacoby numeros 131-139 in Nicolai operibus tribuebat. In Suda lexico vel in anthologumenis historicis iussu Constantini Porphyrogeniti decimo saeculo compilatis (sc. in partibus Excerpta de insidiis et Excerpta de virtutibus inscriptis) servata sunt. Narratio tertia persona utitur, adeo ut nonnulli eruditi hoc opus fratri vel discipulo Nicolai adsignare voluerint. Plerique tamen auctoritatem manuscriptorum et opinionem vulgatam sequuntur. Nonne idem fecerant Xenophon in Anabasi et Caesar in Commentariis ?

Editiones fragmentorum Nicolai Damasceni[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • B Scardigli et M. Affortunati, 'Considerazioni sull'autobiografia di Nicolao Damasceno', Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia dell'Università di Siena 1987(VIII) : 389-401.
  • Marcus Toher, 'Herodes, Augustus and Nicolaus of Damascus', in Herod and Augustus : papers presented at the IJS conference, 21st-23rd June 2005 (cur. David Jacobson et Nikos Kokkinos), Lugduni Batavorum, Brill, 2009 : 65-82. (IJS studies in Judaica ; 6).ISBN 978-90-04-16546-5 [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Versio fragmentorum (Anglice)

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.