Ptolemaeus V (rex Aegypti)
E Vicipaedia
Ptolemaeus V Epiphanes rex Aegypti. Natus est 9 Octobris 210 a.C.n., mortuus anno 180 a.C.n.. Fuit filius Ptolemaei IV et Arsinoes III. Post mortem patris et caedem matris rex nominatus est, sed ob iuventutem sub procuratore regni positus est. Reges Antiochus III Syriae et Philippus V, rex Macedoniae post nuntium mortis Ptolemaei IV conveniunt, ut possessiones Aegypti in Syria et Asia inter se dividerent. Itaque anno 203 a.C.n. bellum moverunt, quod ad annum 196 a.C.n. continuatum est. Pace facta Aegyptus Syriam et Thraciam amisit et anno 194 a.C.n. Ptolemaeus V Cleopatram I in matrimonium duxit, filiam regis Antiochi III. Tum etiam anno 186 a.C.n.] motum in Aegypto Superiore suppressit. Post mortem eius filius puer Ptolemaeus VI Philometor ei successit.

