Hyrgonaphor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hyrgonaphor[1] (Aegyptie Ḥr-Wn-Nfr, seu Aegyptologice HorwenneferHorum-Onnophrin significans)[2] fuit Aegyptius seu Nuba qui regnum in Aegypto superiore anno 205 a.C.n. usurpavit, Ptolemaeo IV regnante. Eruditi aliqui Hyrgonaphorem ante annum 197 a.C.n mortuum censentur, successore Chaonnophri; alii eum eundem ac Chaonnophrem putantur, nomine et regno renovato.

Inscriptio Abydena[recensere | fontem recensere]

In templo Abydi sito Setho I, nempe in Osiridis sacello est Inscriptio Abydena 16, brevis textus lingua Coptica vetere—nempe Aegyptia sed litteris Graecis—saeculo 2 a.C.n. inscriptus:

  1. ΠΟΡΩΥΡΟΝ
  2. 𐅹ΕΠΟΡΩΥΡΓΟΝΑΦΟΡ
  3. ΜΗΙΕΣΙΝΟΜΟΥΣΙΡΕΜΗΙΕ
  4. ΜΟΥΝΛΑΣΟΝΤΗΡΠΝΟΤΩ
  5. ΙΡΚΤΜΗΤΤΟΝΕΥ`Α´ΜΑyΑΘΥ
  6. ΟΥΣΟΡΕΤΑΥΝΟΜΠΟΝΑΜΜΗИⳀΡΝ
    ΡΥΜΕ

Qui ita interpretari potest:[3]

Versus Resolutis verbis Demotice Coptice (Sahidice) Interpretatio
1 Πορω Υρον... Pr-ʿɜ Ḥr-Wn-... Ⲡⲣⲣⲱ Ϩⲱⲣ−Ⲟⲩⲉⲛ... Pharaonis Hyr...
2 𐅹 εʹ Πορω Υργοναφορ ḥsb.t 5 Pr-ʿɜ Ḥr-Wn-Nfr ϩⲁⲥⲡ− ⲉ̅ Ⲡⲣⲣⲱ Ϩⲱⲣ−Ⲟⲩⲉⲛⲛⲁⲃⲣⲉ Anno 5 Pharaonis Hyrgonaphoris
3 μηι Εσι νομ Ουσιρε, μηι Ε- mr Ʒs.t ỉrm Wsỉr, mr Ỉ- ⲙⲁⲓ Ⲏⲥⲉ ⲙⲛ Ⲟⲩⲥⲓⲣⲉ, ⲙⲁⲓ Ⲁ− amati Isidis et Osiridis, amati A-
4 μουνλασοντηρ πνοτω mn-Rʿ-Nsw-Nṯr.w pɜ Nṯr-ʿɜ ⲙⲛⲣⲁⲛⲥⲟⲛⲧⲏⲣ ⲡⲛⲉⲧⲱ monrasontheris dei magni
5 (ΙΡΚΤΜΗΤΤΟΝΕΥ`Α´ΜΑyΑΘΥ)  ?  ?  ?
6 Ουσορεταυ νομ (ΠΟΝΑΜΜΗИⳀΡΝ) Wsỉr-Tɜ-Wr ỉrm ... Ⲟⲩⲥⲣⲧⲁⲟⲩⲏⲣⲉ(?) ⲙⲛ ... Osiridis(?) Thinitis et ...
7 ρυμε  ?rmṯ?  ?ⲣⲱⲙⲉ?  ?homo?

Quae inscriptio satis magni momenti est primum quod antiquissima est nobis nota attestatio scripturae Copticae veteris, et dein quod nos certiorem facit quae lectio sit vera nominis Demotici—prius enim docti nonnulli legebant potius Ḥr-m-ɜḫ.t "Harmachin". Praeterea, forma quae est Hyrgonaphor ostendit nomen intellegendum esse quasi verba duo ("Hyr-Gonaphor"), nam si unum verbum compositum fuisset, *Hargonaphor vel potius *Haronnophris scriptum esset.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Graecum "Hyrgonaphor" e verbis extrahitur anno fere 201 a.C.n. in muro templi cuiusdam iuxta Abydum inscriptis, lingua Aegyptia Demotica sed litteris Graecis (Hölbl (2000) p. 155; Clarysse (2004))
  2. Aliter "Hurganophor", "Haronnophris", "Harmachis", "Hugronaphor", "Herwennefer"
  3. Secundum editionem interpretationemque Pestman

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Günther Hölbl, History of the Ptolemaic Empire (Londinii: Routledge, 2000) p. 155 ff.
  • Robert Steven Bianchi, Daily Life Of The Nubians (Greenwood Press, 2004) p. 224
  • Joseph Mélèze Modrzejewski, The Jews of Egypt: From Rameses II to Emperor Hadrian (Princetoniae: Princeton University Press, 1997) p. 150
  • P. W. Pestman et al., "Graffito du règne d'un roi rebelle indigène", in Recueil de textes démotiques et bilingues (Lugduni Batavorum: Brill, 1977), vol. 1; vol. 2 pp. 111—112