Latinitas bona

Tlepolemus (Ptolemaei V minister)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Tlepolemus (discretiva)

Tlepolemus (Graece Τληπόλεμος) fuit minister et regens Aegypti sub regno pueri Ptolemaei V. Anno incerto natus, e familia nobili Persica nuper in Aegyptum progressa ortus,[1] Tlepolemus erat Pelusii strategus anno 202 a.C.n. quo tempore minister regis Agathocles a populo necatus est; Tlepolemus officium ministri et regentis adsumptus est. Quo anno 201 a.C.n. e dignitate deiecto, Aristomenes Acarnan regens factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ian Scott-Kilvert, F. W. Walbank, eds, Polybius: The rise of the Roman Empire (Harmondsworth: Penguin, 1979) p. 484 nota 1

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edwyn Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) cap. 7
  • Walter Ameling, "Tlepolemos [4]" in Der neue Pauly vol. 12 part 1 pp. 636-637