Latinitas nondum censa

Agathocles (Ptolemaei IV minister)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Agathocles (Graece Ἀγαθοκλής), frater Agathocleae regis Ptolemaei IV paelecis, fuit ipse vel amicus vel minister regis; post cuius mortem (anno 204 a.C.n.) Agathocles cum Sosibio coniurationem fecit ad reginam Arsinoam necandam regnumque pro puero Ptolemaeo V gubernandum. Sosibio anno 203 a.C.n. mortuo, Agathocles minister principalis et regens factus est. Anno insequenti ipse cum sorore et familia a populo Alexandrino crudeliter interfectus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edwyn Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) cap. 7
  • "Agathoclea" apud Egyptian Royal Genealogy