Latinitas bona

Ptolemaeus VI (rex Aegypti)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ptolemaeus VI Philometor

Ptolemaeus VI Philometor, rex Aegypti. Natus est anno 186 a.C.n., mortuus est anno 145 a.C.n..

Post mortem patris Ptolemaei V anno 180 a.C.n. regnum adeptus est, sed propter aetatem puerilem mater eius Cleopatra I in nomine filii Aegyptum administravit. Cleopatra, soror Seleuci IV, rex Syriae, apparatus belli contra fratrem statim finiri iussit. Sed post mortem Cleopatrae I novi procuratores consilia nova ceperunt: Lenaeus servus prior et Eulaeus. Hi bellum denuo contra Syriam parabant. Interim Lenaeo et Eulaeo suadentibus Ptolemaeus VI sororem suam Cleopatram II anno 175 a.C.n. in matrimonium duxit et reginam fecit. Ambo ut dei colebantur. Antiochus IV, rex Syriae, nunc copias contra Aegyptos ad fines regni sui misit et anno 173 a.C.n. auxilium Romanorum petebat, qui autem ipsi bellum contra Persen parabant. Itaque anno 171 a.C.n. bellum et inter Aegyptum et Syriam coepit. Lenaeus et Eulaeus procuratores anno 170 a.C.n. fratrem minorem Ptolemaei VI, Ptolemaeum VIII, regem et consortem regni proclamaverunt, ut res Aegyptas confirmarent. Paulo post Ptolemaeum VI sui iuris esse dixerunt. Sed bellum exercitus Aegypti apud Pelusium victum contra Syriam perdidit. Procuratores idcirco dimissi sunt, Comanus et Cineas nunc res gerebant. Antiochus IV Aegyptum inferiorem occupavit et tandem foedus cum Ptolemaeo VI fecit. Alexandrini autem id foedus non probabant, Ptolemaeum VIII solum regem proclamaverunt. Antiochus IV nunc Alexandriam obsidebat, Ptolemaeus VIII Romanos auxilio petivit. A fluctibus Nili coactus Antiochus IV se Pelusium recepit, Ptolemaei controversias finirent, rex Syriae denuo Aegyptum anno 168 a.C.n. invasit, regnum Aegypti suscepit.

Sed Romani, postquam ipsi Macedones vicerunt, nunc legationem pacis causa Aegyptum miserunt: Gaius Popilius Laenas, caput legationem apud Alexandriam Antiochum convenit et postulavit, ut rex Aegyptum relinqueret. Is tempus ad deliberationem petivit, sed Popilius circulum circum regem in harenam duxit dixitque, ut in eo circulo de ea re decerneret: Et Antiochus 30 Iulii 168 Aegyptum nave relinquit! Reges Aegypti autem Romanis gratias egerunt. Quattuor annos Ptolemaeus VI, Cleopatra II, Ptolemaeus VIII una regnaverunt, sed anno 164 a.C.n. Ptolemaeus VIII fratrem et sororem deposuit, Ptolemaeus VI Romam fugit et auxilium senatus petivit, tum Cyprum iit. Alexandrini interim Ptolemaium VIII, qui ut tyrannum regnabat, fugaverant et anno 163 a.C.n. Ptolemaeum VI Cleopatramque revocaverunt. Quamquam Ptolemaeus VIII tum rex Cyrenaicae factus est, hoc parvo regno non contentus erat: Romam iit, ut nunc ipse senatum advocaret, ut ei Cyprum daret. Patres autem ei non adfuerunt, quam eum "amicum et socium populi Romani" appellaverunt. Postquam sicarii Ptolemaeum VIII anno 155 a.C.n. interficere conati sunt, hic etiam Romanos heredes sui regni fecit, si sine filiis moriturus esset.

Ptolemaeus VI autem una cum sorore Cleopatra II ad usque mortem suam regnavit: Quattuor liberos habuerunt nominibus Ptolemaei Eupatoris, Cleopatrae Theae, Cleopatrae III, filioque, cuius nomen nescivimus. Annis 150 a.C.n. ad 145 a.C.n. iterum contra Syriam bellum movit, quod Alexandrum Balantem contra Demetrium II, alium regem Syriae bello civili adiuvaret. Cleopatram II primo regi Alexandro uxorem dedit, deinde caede sicario ab Alexandro temptato Demetrii uxorem fecit, tandem de occupatione totius Syriae deliberavit. Romani autem id prohibuerunt. Alexander autem nunc Demetrium et Ptolemaeum VI proelio vicit, ambos anno 145 a.C.n. necavit.

Fontes de regno Ptolemaei VI[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • L. S. Amantini, Tolemeo VI Filometore re di Siria?" in Rendiconti dell'Istituto Lombardo vol. 108 (1974) pp. 511-529
  • "Ptolemy VI, Philometor" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • W. Otto, Zur Geschichte der Zeit des 6. Ptolemäers. Monaci, 1934


Antecessor:
Ptolemaeus V Epiphanes
Rex Aegypti e familia Lagidarum
180-164 et 163-145 a.C.n.
Successor:
Ptolemaeus VIII Euergetes II