Ptolemaeus IV (rex Aegypti)
E Vicipaedia
Ptolemaeus IV Philopator I, rex Aegypti. Natus est post annum 240 a.C.n., mortuus anno 204 a.C.n.. Fuit filius Ptolemaei III. Anno 221, post mortem patris rex factus est et sequenti anno Arsinoen III, sororem suam in matrimonium duxit. Quae nunc una cum Ptolemaeo Aegyptum regnavit. Quamquam semper fuit obnoxius amicorum et amicarum, tamen in pugna apud Raphiam anno 217 a.C.n. victor erat contra Antiochum III, regem Syriae. Anno 206 a.C.n. in Aegypto superiore motus contra Ptolemaium coepit, qui a filio et successore eius Ptolemaeo V tandem suppressus est. Anno 204 a.C.n. mortuus est, uxor eius Arsinoe III paulo post caesa est. Successit ei filius Ptolemaeus V ei sucessit.

