Pelias
In mythologia Graeca Pelias, filius Neptuni et Tyrus, erat rex Iolci in Thessalia, frater Aesonis et patruus Iasonis. Ex Anaxabia uxore unum filium genuit, Acastum, et quinque filias: Alcestem, Pelopiam, Medusam, Pisidicen et Hippothoen[1].
Pelias fratrem regno avito spoliavit: nam Aeson, filius regis Crethei et Tyrus uxoris, patri rite successerat. Postquam regnum fratris iniuria usurpavit, timere coepit filium Aesonis, Iasonem. Itaque eum in Colchidem apud regem Aeetam misit, ad vellus aureum quaerendum ; sperabat enim adulescentem ex tam periculosa expeditione numquam rediturum. At Iason, vellere aureo potitus, rediit cum Medea, filia Aeetis magicarum artium perita, quam auxilii praebiti gratia uxorem duxerat. Tum nova uxor crudelem ultionem parat: nam, dum coram eis annosum arietem in tenerum agnum convertit, filiabus Peliae Medea persuasit herbis validis et magicis carminibus se iuventutem Peliae reddere posse. Tum omnes filiae, praeter Alcestem, quae noluit, patrem suum cultris confodere, ut veterem sanguinem exhaurirent, et corpus exsangue in aquam ferventem et magnum aeneum caccabum coniecere. Qui miserabiliter ita periit: nam Medea dolo herbas sine vi delegerat.
Notae [recensere]
Fontes. [recensere]
- Hyginus mythographus Fabulae 24, 50, 51 et 157.
- Ovidius libro septimo Metamorphoseon versus 297-349.
- Valerius Flaccus libro primo Argonauticorum 22-65 ac 700-729.