Medea (mythologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Medea (-ae, f.; Graece Μήδεια) filia Aeëtis regis Colchidis, mulier paulatim Iasonis. Similis Circis, quae amita sua erat, Medea usus herbarum magicarum scivit. De Medea sunt multae fabulae, quarum cacumina infra narrantur.

Medea in Colchide[recensere | fontem recensere]

Cum Argonautae pellem auream petentes Iasone duce ad Colchidem advenerunt, Medea Iunone Venereque machinatis Iasonem amare coepit. Aeëtes, pater Medeae, hospites non amans, labores difficillimos Iasoni adsignavit, quos Iason Medea iuvante efficere potuit. Postea Medea, sperans fore ut uxor Iasonis fiat, sopivit custodem pellis serpentem horridum qui ignem exhalabat, ut Iason pellem caperet. His factis Medea ad Graeciam cum Iasone navigavit.

Medea in Iolco[recensere | fontem recensere]

Cum Iason et Medea ad patriam Iasonis Iolcum advenerint ut Peliam regem necarent, Medea, quae coquendo homines in aeno reiuvenare eos posse videbatur, persuasit filiabus Peliae ut patrem secando necarent. Sed Medea Peliam non reanimavit, quapropter Iason rex Iolci factus est.

Medea in Corintho[recensere | fontem recensere]

Postero tempore Iason et Medea Corinthum venerunt ubi duo filii eis nati sunt. Secundum drama Euripidis Iason tamen Medeam repudiavit et filiam regis Corinthi Glaucem in matrimonium duxit. Medea secreto irata suos filios stolam venenatam ferentes ad Glaucem misit. Illa, cum ignorans stolam indueret, a veneno usta est. Cives Corinthi, qui Medeae iamdudum diffidebant, eam capere conati sunt, sed auxilio Helii Medea Athenas fugit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg