Pax Palatii Belli Fontis

E Vicipaedia
Palatium Fontis Belli

Pax Palatii Belli Fontis 14 Octobris 1809 in Palatio Belli Fontis apud Vindobonam inter Austriam et Franciam constituta est et Bellum Quintae Coalitionis finivit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ad quintam coalitionem anno 1809 Austria et Regnum Unitum convenerant. Napoleo I imperator Francorum celeriter Vindobonam occupavit et 21/22 Maii apud Aspern victus alligatos tamen 6 Iulii/7 Iulii 1809 Proelio apud Wagram pervicit et deinde 12 Iulii apud Znoymam indutiae constitutae sunt. Franciscus I imperator Austriae itaque Clementem Vencelum Nepomucum Lotharium Metternicum, qui concordiam cum Francia restituere coluit, die 8 Octobris novum administrum rerum exterarum fecit. Sic diebus proximis de pace agebatur.

Decreta pacis[recensere | fontem recensere]

Austria, quae civitas bello victa erat, haec confirmat:

Paulo post Napoleo etiam Mariam Ludovicam filiam imperatoris Austriae in matrimonium duxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]