Pugna ad Essling

E Vicipaedia
(Redirectum de Proelium apud Aspern)
Salire ad: navigationem, quaerere

Pugna ad Essling[1] seu Proelium apud Aspern et Essling 21/22 Maii 1809 inter milites Franciae Napoleone I duce et Austriacos pugnatum est, quibus Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria praefuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica proelii ad Aspern
Carolus Archidux in proelio apud Aspern depictus

Bello quintae Coalitionis (e Austria et Regno Unito coepto Napoleo iam feliciter in Bavaria contra Austriacos certaverat et 13 Maii Vindobonam occupaverat. Apud Aspern et Essling ad flumen Danubium, non longe a capite Austriae, nunc Austriae dux Carolus imperatorem Francorum a Bohemia et Hungaria arcere voluit. Acerrimis pugnis in viis oppidi Aspern Carolus FRancos vicit - fuit primus, qui impetum Napoleonis sustinuit. Franci e 60.000 militibus 30.000 amiserunt - inter eos et Ioannes Lannes marescalcus Franciae fuit, Austriaci e 75.000 peditibus et equitibus 24.000. Huius victoria spe Austriacos complevit, ut Borussia ad coalitionem accederet, sed haec vana fuit. Sed paulo post Napoleo victoriam Proelio apud Wagram adeptus hostes ad Pacem Palatii Belli Fontis coegit, quae bellum quintum coalitionis finivit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. (Germanice, Latine) Epitome rerum gestarum a Neapolione magno Ad usum studiosae juventutis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]