Paulus Liprandi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paulus Petri filius Liprandi (Russice: Па́вел Петро́вич Липра́нди, natus 15 Ianuarii 1796, mortuus 27 Augusti 1864 Petropolis) dux militum Russicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Liprandi anno 1812 Bello Patrio interfuit, cum Napoleo I Russiam invaderet. Annis 1813 - 1815 in Germania et Francia contra Napoleonem certavit. Anno 1818 capitaneus factus est et ab anno 1822 in praetorio magno operam dedit. Anno 1828/29 contra Imperium Ottomanicum pugnavit, anno 1830/31 bello Polonico interfuit. Anno 1844 generalis maior, anno 1848 generalis succenturio factus est. Et anno 1849 contra res novas Hungaricas pugnavit et inter Bellum Crimaeanum anno 1854 Ioannis Paskevič iussu Sebastopolin proelio Balaclavae feliciter defendebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]