Proelium Balaclavae
| Proelium Balaclavae | |||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Pars Belli Crimaeani | |||||||||||
Robertus Gibb (The Thin Red Line, 1881): Milites Scotici in proelio Balaclavae pugnantes |
|||||||||||
|
|||||||||||
| Exercitus | |||||||||||
| Duces | |||||||||||
| Copiae | |||||||||||
| 20 000 | 23 000 | ||||||||||
| Mortui sauciique | |||||||||||
| 615 | 624 | ||||||||||
Proelium Balaclavae pugna Belli Crimaeani die 25 Octobris 1854 facta erat.
Index |
Ante pugnam [recensere]
Die 13 Septembris 1854 foederatae copiae Britannicae, Francicae atque Ottomanici in litus Crimaeae appulsi sunt atque post victoriam in Proelio Almae adeptam die 9 Octobris Obsidionem Sebastopolis coeperunt. Ut urbi auxilio veniret, summus dux Russicorum Alexander Menšikov Paulum Liprandi ducem militum misit.
Pugna Balaclavae [recensere]
Pugna apud Balaclavam facta est, cum alligati in hunc portum commeatum portabant et viam ferratam in Sebastopolin exstruxerant. Quas Russici primo impetu expugnaverunt. Milites Scotici Colino Campbell duce Russicos impediebant, ne protinus procederent, quamquam eorum numerus multo minor erat quam hostium. Hoc factum a pictore Scotico Roberto Gibb postea opere nomine "The Thin Red Line" celebratum est. Britannici postea munitiones amissas iterum capere potuerunt multis autem sauciis eorum. Praesertim Impetu alae levis famoso multi equites necati sunt.
Eventus [recensere]
Neutra pars victoriam adepta est, Russici autem obsidionem Sebastopolis tollere non potuerunt. Paulo post regionem Balaclavae reliquerunt.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Balaclavae spectant. |
Bibliographia [recensere]
- Orlandus Figes Crimea: The Last Crusade, 2010, Allen Lane, pp. 353 seqq. ISBN 978-0-713-99704-0
- German Werth, Der Krimkrieg, Geburtsstunde der Weltmacht Russland, Berolinum 1992 pp. 189 - 199 ISBN 3-548-34949-8
| Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |