Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Mamluci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eques Mamlucus anno 1810 depictus

Mamluci[1] sive Mameluci[2] in multis territoriis Islamicis fuerunt servi militares ex Media Asia aut Europa orientali oriundi. Plerumque origine Turci aut Caucasici fuerunt. Quod duces exercituum saepe magnam potentiam possidebant a saeculo nono dominia propria condiderunt, quorum illustrissima erant Sultanatus Delhiensis (1206–1526) olim paene totam Indiam comprehendens et Aegyptus, quae anno 1517 ab Imperio Ottomanico subacta est. Tamen Mamluci in Aegypto civitatis primores permanebant, donec anno 1798 a Napoleone ad pyramidas (1798) devicti et a Muhammad Ali Pascha anno 1811 paene exstirpati sunt.

Origo nominis[recensere | fontem recensere]

Verbum Arabicum mamlūc (Pl. mamālīc) a radice Semitica M-L-C „possidere“ repetit. Participium est passivum, quod „possessus“ verti potest. Initio erant servi regales, qui pro rege militaverunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ulrich Haarmann: Das Herrschaftssystem der Mamluken, in: Halm / Haarmann (Ed.): Geschichte der arabischen Welt. C.H.Beck, Monaci 2004. ISBN 3-406-47486-1
  • Albrecht Fuess: Verbranntes Ufer: Auswirkungen Mamlukischer Seepolitik Auf Beirut Und die Syro-Palästinensische Küste (1250–1517). Islamic history and civilization, Vol. 39. Brill Academic Pub, Coloniae Agrippinae 2001. ISBN 90-04-12108-0
  • Abdarrahman Al-Gabarti: Bonaparte in Ägypten. Aus der Chronik des Abdarrahman Al-Gabarti (1754–1829). Versus ab Arnold Hottinger. (Bibliothek des Morgenlandes, Vol. 21) Artemis, Zürich 1983. ISBN 3-7608-4532-0
  • Jörg-Ronald Keßler: Die Welt der Mamluken –Ägypten im späten Mittelalter 1250–1517, Klaus Schwarz Verlag, Berolini 2004. ISBN 3-87997-319-9
  • Conermann, Stephan/Anja Pistor-Hatam (Ed.): Die Mamluken. Studien zu ihrer Geschichte und Kultur. Zum Gedenken an Ulrich Haarmann (1942–1999). In: Asien und Afrika. Vol. 7. Schenefeld 2003. ISBN 978-3-930826-81-0
  • David Ayalon: Gunpowder and Firearms in the Mamluk Kingdom. A Challenge to a Medieval Society. Londinii 1956.
  • Doris Behrens-Abouseif (Ed.): The Arts of the Mamluks in Egypt and Syria – Evolution and Impact. Gottingae 2012. ISBN 978-3-89971-915-4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mamelucos spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide: Historia compendiosa dynastiarum, historiam complectens universalem, a mundo condito, usque ad tempora authoris, res Orientalium accuratissime describens, Oxoniae 1663 (pluries), in interrete: [1]
  2. Vide: Monasticon Praemonstratense (1983), p. 503 et A. Gislenii Busbequii omnia quae exstant, epistola III (Lugduni Batavorum 1633)