Pagopago

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Navale Fagatogoni in Portu Pagopagone. Stat in recessu Pioa Mons, Anglice Rainmaker appellatus

Pagopago (-onis, m.), vel PagoPago, vel Pago Pago (verbum enunciatum [paŋopaŋo] ab indigenis, sed aliquando [paŋgopaŋgo] et [peigopeigo] ab insciis), est conurbatio sola, portus principalis, et caput Samoae Americanae (recte, vicus Fagatogo est administrationis sedes). Urbs est fortuita vicorum congeries. Numerus civium anno 1990 fuit 10 640. Urbs in insula Tutuila stat, iuxta Portum Pagopagonem. Urbis negotia sunt res viatorum, delectatio animi causa, alimentum, et thunnorum conditio. Ab 1878 ad 1951, locus fuit Classis Civitatum Foederatarum Americae statio.

Carolus Thunnus, signum Societatis Starkist, in vico Atu‘u, prope Pagopagonem

Pagopago est locus fabulae "Rain," a W. Somerset Maugham scriptae.

In Careers, Americano tabulae ludo, lusores possunt voluptatem merere in quadrato "Litoralis Pagopagoni licentia" (Anglice: Terrific shore leave in Pago Pago); habetur Iacobus Cooke Brown, ludi creator, hoc modo ad fabulam Maughamensem vafre rettulisse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

References[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!