Pacem in terris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nubes propter bombam atomicam Hirosimae

Pacem in terris est titulus postremae encyclicae Epistulae quae Pontifex Maximus Ioannes XXIII anno 1963 pauca menses ante eius mortem iam grave morbo accurate cancere stomachi laborante scripsit et die 11 Aprilis obsignavit:

Ac si qua natio in atomicis belli instrumentis parata est, hoc aliis nationibus causam praebet, cur id genus arma, pari delendi vi praedita, sibi parare contendant.
Inde consequitur, ut populi perpetuo in metu sint, quasi in eos procella impendeat, quae quovis temporis momento horrifico impetu commoveri possit. Nec immerito, cum revera arma non desint. Quodsi vix credibile est, homines esse, qui neces immanesque ruinas e bello orituras in se recipere audeant, infitiandum tamen non est, necopinato incertoque facto posse belli incendium exciri. Ac praeterea, quamvis immanis militaris apparatus potentia hodie homines a bello suscipiendo deterreat, nihilominus tamen est cur timeatur, ne ipsa atomicorum instrumentorum experimenta belli causa suscepta, nisi cessent, varia vitae genera in terris grave in discrimen possint adducere.
Quare iustitia, recta ratio, humanaeque dignitatis sensus instanter requirunt, ut desinant aemula rei militaris augendae studia; ut bellica instrumenta, quae variis civitatibus praesto sunt, hinc inde, per idemque tempus minuantur; ut atomica arma interdicantur
– Pacem in terris 59-61

Papae Ioanni XXIII ad Epistulam Encyclicam scribendum auxilium dedit Petrus Pavan [1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. *Giovanni XXIII nel ricordo del segretario Loris Francesco Capovilla, collóquium percontatīvum cum Marco Roncalli, Ed. San Paolo, Cinisello Balsamo (MI) anno 1994, pag. 155


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!