Cancer stomachi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adenocarcinoma stomachi
Erste hilfe.svg Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt!Lege cautiones Anglice

Cancer stomachi (Carcinoma stomachi) est morbus stomachi, accurate diffusa magis inter viros quam inter mulieres species canceris, quamquam crebritas huius morbi ("rara avis" inter canceres) ultimis annis scilicet propter meliorem conservationem cibi subsidit.

Index

Causa morbi [recensere]

Helicobacteris pylori infectio etiam huius canceris causa esse potest. Etiam aliqua cibi genera hunc cancerem creare potunt, nam canceris stomachi crebritas secundum civitates et ergo alimentationis mores mutat, exempli gratia maxima est in Iaponia, Chilia, Ora Opulenta, Columbia, Sina, Lusitania, Russia et Bulgaria.

Indicia morbi [recensere]

Classificatio [recensere]

Si tumor inventus parvus est (momentum T1) et cellulae malignae in nodis lymphaticis ac metastates non sunt, saepe est hic cancer sanabilis, nam quinque annos post inventio morbi circa 65 % hominum hoc cancro laborantium adhuc vivunt.

Invicem, cum tumor iam maior est (exempli gratia momentum T3), quinque annos post inventio morbi solum 5 % hominum hoc cancro laborantium supersunt.

TNM Classificatio
T1 Tumor intra laminam propriam aut telam submucosa penetrat (id est carcinoma preacox)
T2 Tumor intra tunicam musculare aut subserosam penetrat
T3 Tumor intra tunicam serosam penetrat sed alia membra non tangit
T4 Tumor alia membra (lien, intestinum crassum, iecur, diaphragma, paries abdominalis, pancreas, glandulae suprarenales, renes, retroperitoneum) tangit
N0 Nodus lymphaticus sani sunt
N1 cellulae aegrae in uno usque ad sex nodis lymphaticis
N2 cellulae aegrae in septem usque ad quindecim nodis lymphaticis
N3 cellulae aegrae in quindeci aut magis nodis lymphaticis
M0 metastases non sunt
M1 metastases inventae sunt

Therapia [recensere]

Praecipuus modus hunc cancerem curandi est chirurgia, id est tumorem et propinquores stomachi partes removere. Chemiotherapia et radiotherapia solum adiuvare potunt.

Nexus externus [recensere]


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!