Opera Francica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Opera Francica est una ex patrimoniis operaticis Europaeis maximi momenti, artificia a compositoribus egregiis facta vehementius dicens, inter quos Rameau, Berlioz, Bizet, Debussy, Poulenc, et Messiaen. Multi compositores in terris externis nati partes in memoria Francica etiam egerunt, inter quos Gluck, Cherubini, Rossini, Meyerbeer, Offenbach, et Verdi.

Ioannes Baptista Lully, "Pater Operae Francicae."

Rite coepit opera Francica in aula regia Ludovici XIV anno 1673, cum Ioannes Baptista Lully operam Cadmus et Hermione monstraret, quamquam antea fuerant experimenta varia, praecipue Pomone Roberti Cambert. Lully et Philippus Quinault, eius scriptor libellorum, genus tragoediam in musica excogitaverunt, formam qua musica saltatoria et choralis praecipue magni momenti fuerunt.[1] Successor Lullianus maximi momenti fuit Ioannes Philippus Rameau; quo autem mortuo, Christophorus Willibaldus Gluck Germanus sex operas pro scaena Lutetiana annis fere 1770/1780 producere inductus est. Quae momentum Rameauanum patefecerunt, sed simplex redditae, drama vehementius dicens. Eodem tempore, ante medium saeculum duodevicensimum aliud genus in Francia populo acceptum erat: opéra comique,[2] qua ariae et diverbium non cantatum variata sunt.[3]

Balleta monacharum in Robert le diable Iacobi Meyerbeer. Tabula ab Edgar Degas anno 1876 picta.

Ante annos 1820, momentum Gluckianum in Francia gustatui obsecutum erat operarum Ioachimi Rossini, cuius Guillaume Tell, operam grandem, novum genus condere adiuvit, formam cuius celeberrimus artifex mox fuit Iacobus Meyerbeer.[4] Opera comica, genus levius, magnopere feliciter monstrata est, praecipue a Francisco Hadriano Boieldieu, Daniele Auber, et aliis producta. Hoc in caelo, operae Hectoris Berlioz, in Francia nati, haud audiebantur: Les Troyens, epicum opus Berliozianum summo artificio factum, culmen memoriae Gluckianae, plenam perfunctionem accepit paene centum annos post scriptum.

Altero saeculi undevicensimi dimidio, Iacobus Offenbach operettam, novum genus, artificiis dicacibus et mordacibus sicut Orphée aux enfers, regnavit[5]; Carolus Gounod magnam prosperitatem in Faust habuit[6]; atque Georgius Bizet Carmen composuit, probabiliter praeclarissima omnium operarum Francicarum. Eodem tempore, momentum Ricardi Wagner Germani mores Francicos provocare videbatur. Fortasse responsus qui maxime tenere audientem hodie potest fuit Pelléas et Mélisande (1902), unicum Claudii Debussy opera summo artificio facta.[7] Inter notabilia saeculi vicensimi nomina fuerunt Mauritius Ravel, Franciscus Poulenc, et Olivarius Messiaen.

Lully et ortus operae Francicae[recensere | fontem recensere]

Primae operae in Francia monstrata ex Italia invectae erant, quarum prima fuit La finta pazza Francisci Sacrati, anno 1645 producta. Audientiae Francicae eas frigide acceperant, partim ob causas civiles, cum hae operae a Iulio Cardinali Mazarino, in Italia nato, promoverentur, qui tum erat primus minister per regni administrationem Ludovici XIV, regis iuvenis, in magna invidia a maiore societatis Francicae parte habitus. Causae musicae etiam partes egerunt, quia aula regia suum genus musicae scaenicae, ballet de cour appellatum, iam instituerat, quod elementa cantata et saltata comprehendebat, et spectacula vehementius monstrabat.[8] . . .

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orrey p.34
  2. Confer operam comicam, non eandem rem.
  3. Orrey p.45
  4. Orrey p. 153
  5. Orrey p.204
  6. Orrey p.154
  7. Vide Orrey: "A unique distillation of the essence of Wagner" (p. 216).
  8. Oxford Illustrated, 33–-35.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barbier, Patrick. 1995. Opera in Paris 1800-1850. Amadeus Press.
  • Cairns, David. 1989, 1999. Berlioz. Vol. 1, André Deutsch, 1989; vol. 2, Allen Lane, 1999.
  • Girdlestone, Cuthbert. 1969. Jean-Philippe Rameau: His Life and Work. Dover paperback edition.
  • Deane, Basil. 1965. Cherubini. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Grout, Donald J. 2003. A Short History of Opera. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Holden, Amanda, ed. 1993. The Viking Opera Guide. Viking.
  • Holmes, Paul. 1990. Debussy. Omnibus Press.
  • Orrey, Leslie, et Rodney Milnes, eds. Opera: A Concise History.' World of Art. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0-500-20217-6.
  • Parker, Roger, ed. 1994. The Oxford Illustrated History of Opera. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Sadler, Graham, ed. 1988. The New Grove French Baroque Masters. Grove/Macmillan.