Mursina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Mursinae. Trifolia pro septem pagos videntur, culter argenteus traditionem culturae vitium ostendit et sceptrum liliaceum tempora monasterii in Merica admonet: compositum est scipione iudicis et lilio quod signum est sanctae Mariae, patronae monasterii.
Conspectus ex ponte ferriviario hamaxostichi ICE (Intercity-Express, Hamaxostichus Citatus Interurbanus) in pagos Mursinae Veterioris (sinistra) et Novae Mursinae (dextra).

Mursinae (Theodisce: Morschen), in Hassia septemtrionali ad Fuldaham sita, est res publica, foedus septem pagorum, qui Mursina Veterior (Altmorschen), Nova Mursina (Neumorschen), Connefeldia (Konnefeld), Vichte (Wichte), Binsfurtium (Binsförth), Heina (Heina) et Eubachium (Eubach) nominantur.

Magister civium est Herbertus Wohlgemuth.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mursina in valle Fuldahae sita est. Mons altissimus est Frons Felis (Katzenstirn) qui 1700 pedes altitudinis attingit et ab cuius culmen caelo sereno mons Visnerus videtur.

Situs Mursinae in circulo terrae Sualmae Adranaeque.

Civitates quae fines Mursinae tangunt sunt oppida Melsungensis Spangenbergensisque et res publicae Alheimensis, Knuellwaldensis Malsfeldiaeque.

Aspectus monasterii in Merica in pago Mursinae Veterioris anno 2005 p.C.n.

Historia[recensere | fontem recensere]

Probabile? est homines iam Aetate Lapidea hic habitavisse et coloniam Mursinae saeculo quinto exstitisse.

Sanctus Bonifatius dicitur anno 723 p.C.n. aediculam Mursinae summo in monte appellato Monte Aediculae (Kapellberg) condidisse.

Litterae Codicis diplomatici Fuldensis anno 985 "locum qui dicitur Mursina"[1] in primis probant, sed res publica longe ante fuerat. Exitus "-aha" veterum nominum Germanicorum Mursinae (Mursna, Mornaha, Mursine, Morsne, Mursenaha), qui aquam indicat, est signum coloniarum veterissimarum Germaniae.

Anno 1235, abbatia in Merica condita est, cuius fuit abbatissa prima Gertrud de Leimbach.

Medio aevo via magna "trans Hassianos longos" (durch die langen Hessen) quae Francofurto Ysenacum duxit, Mursinae Fuldaham transgressa est.

Magnus cruor praeclarus fuit Mursinae anno 1997, cum Carolus Renataque Heinzerling, qui negotium HEIMAG AG gesserunt, ab filiis adoptivis suis patricidio crudelissimo obtruncati sunt.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Negotia[recensere | fontem recensere]

Negotium maximum Mursinae est constructor viarum. Sunt etiam fabri negotiaque alia: pistrinae, caupones, deversoria tabernaeque.

Transvectio[recensere | fontem recensere]

Mursina ad viam characteris prioritarii (aut viam foederalem; Germanice: Bundesstraße) B 83 inter Cassalam et Byveram sita est. Res publica intervallo septem milium passuum distat ab aditu autoviae A 7 Malsfeldiae.

Mursinae etiam est statio ferriviaria inter pagos Mursinae Veterioris et Novae Mursinae ubi vectores hamaxostichis "Cantu" (Cantus) appellatis Cassalam sive Byveram aut Fuldam vehi possunt. Ferrivia quoque Hamaxostichi Citati Interurbani (ICE) intra fines Mursinae ingreditur, sed statio non est.

Via cyclabilis Hassiana R 1 trans territorium rei publicae Mursinae fert. Apud Vadum Iuncosum cyclistis ratis suspensa ad Fuldaham manibus traiciendum comparata est.

Temporis aestivis flumen rate "Nympha Fuldahae" (Fuldanixe) appellata cumbulisque aditur.

Cura medicina[recensere | fontem recensere]

Sunt Mursinae medici, dentistae et medicamentarii taberna.

Pagi[recensere | fontem recensere]

Nomen Latinum Nomen Theodiscum Numerus incolarum
Mursina Veterior Altmorschen MDCC
Nova Mursina Neumorschen DCCXXX
Connefeldia Konnefeld CCCLXXX
Vichte Wichte CCLXXVI
Binsfurtium Binsförth CCLX
Heina Heina CCL
Eubachium Eubach CLXXIX

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Nati Mursinae[recensere | fontem recensere]

  • Gertrud de Leimbach (saeculo XIII (et XII?)), prima abbatissa monasterii in Merica et amica sanctae Elisabeth.
  • Ioannes Sutelius (* 1504; † 1576), reformator Ecclesiae et amicus Philippi Melanchthon et Martini Lutheri.

Homines qui Mursinae aliquid egerunt[recensere | fontem recensere]

  • Sanctus Bonifatius (* circiter 673; † 754 aut 755), episcopus et martyr, aedicula Mursinae condidit.
  • Matthaeus Merian Maior (* 1593; † 1650), imaginum ex aene sculptarum auctor et editor.
  • Adolphus Princeps Knigge (* 1752; † 1796), scriptor.
  • Bernhardus Christopherus Faustus (* 1755; † 1842), medicus.
  • Hieronymus Bonaparte (* 1784; † 1860), rex Vestfaliae et frater Napoleonis olim in fundo Mursinae ientavit.
  • Ioannes Pestalozzi (saeculo XIX (et XX?)), fratrisnepos paedagogi praeclari Helvetici Ioannis Henrici Pestalozzi, vilicus fundi in Merica erat.
  • Augustus Heinzerling (* 1899; † 1989), inventor, poeta et negotium gerens.
  • Ingolfus Lueck (* 1958), scurra et moderator televisionis qui Mursinae spectaculum Televisionis Hassianae "In somnio saltantibus" (Traumtänzer) dictum gessit.

Cives honoris causa[recensere | fontem recensere]

  • Waltarius Bergmann (* 1918, † 2000), magister et scriptor rerum gestarum.
  • Gottfridus Kiesow (* 1931, † 2011), protector monumentorum Germanicus.
  • Ludovicus Georgius Braun (* 1943), negotium gerens.

Referentia[recensere | fontem recensere]

Codices[recensere | fontem recensere]

  • Bergmann, Waltarius, ed. 1985. "Mursina mille annorum" ("Tausendjähriges Morschen"). Codex a re publica Mursinae editus.
  • Wohlgemuth, Otto, ed. 2000. "Mursina saeculo XX" ("Morschen im 20. Jahrhundert"). Libri Books on Demand.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]