Latinitas nondum censa

Michael Lazarev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Lazarev
Михаил Лазарев
Michael Lazarev
Natus 14 Novembris 1788
Volodimiriae
Obiit 23 Aprilis 1851
Vindobonae

Michael Petri filius Lazarev (Russice Михаил Петрович Лазарев, tr. Michael Petrovič Lazarev; 14 Novembris 178823 Aprilis 1851) fuit nauta, explorator, et praetor navalis Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Michael Lazarev, in familia nobili natus, in schola navali militari educatus est. Annis 18081813, cum in classe Baltico Imperii Russici militabat, in bello inter Russiam et Sueciam annorum 18081809 et in Bello Patrio anni 1812 participavit. Annis 18131816, in nave Suvorov («Суворов»), circumnavigationem suam primam perfecit. Annis 18191821, ut praefectus navis Mirnyj («Мирный») et vicarius praefecti circumnavigationis Thaddaei Bellingshausen, fuit particeps repertus Antarcticae multarumque insularum. Annis 18221825 ad effectum adduxit circumnavigationem suam tertiam, cuius tempore explorationes scientificae in meteorologia, ethnographia etc. perfectae sunt. Dein Lazarev ut navarchus fuit particeps nonnullarum actionum navalium militarium Imperii Russici contra Imperium Ottomanicum (e.g. in pugna clara navali, quae anno 1827 prope Pylum accidit). Ab anno 1833 erat praefectus supremus classis atque portuum Imperii Russici in Ponto Euxino.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Lazarev spectant.