Marcus Ouellet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Marcus Ouellet
Marcus Ouellet
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Marcus cardinalis Ouellet
Marcus cardinalis Ouellet
praefectus Congregationis pro Episcopis.
titulus
Sanctae Mariae in Transpontina
Natus 8 Iunii 1944
presbyter ordinatus 25 Maii 1968
episcopus nominatus 3 Martii 2001
episcopus consacratus 19 Martii 2001
Cardinalis promulgatus 21 Octobris 2003
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Marcus Ouellet (natus in La Motte Quebeci in Canada die 8 Iunii 1944), alumnus universitatum Montis Regii, S. Thomae Aquinatis et Gregorianae, olim professor apud Lateranum, fuit episcopus titularis Acropolitanus ab anno 2001, archiepiscopus Quebecensis et primas Canadae anno insequenti. Ab anno 2003 est cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae titulo Sanctae Mariae in Transpontina. Mense Aprili 2005 Ouellet conclavi adfuit, qui Iosephum Ratzinger papam creavit. A die 30 Iunii 2010 est Congregationis pro Episcopis et Pontificiae Commissionis pro America Latina praefectus. Ouellet etiam conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit et etiam papabilis habebatur ut Benedicto Papae XVI succederet, qui se magistratu abdicaverat die 28 Februarii 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]