Malesia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Malesiae

Malesia est regio biogeographica quae fines oecozonarum Indomalaesianae et Australasianae varicat, et adeo est regio floristica phytogeographica in Regno Palaeotropico.

Provincia floristica[recensere | fontem recensere]

Malesia describitur ut provincia floristica quae Paeninsulam Malaesianam, Archipelagam Malaesianam meridianum, et Novam Guineam comprehendit, secundum communes floras tropicas plerumque ex Asia ortas, sed provincia multas florae Antarcticae proprietates etiam comprehendit, praecipue multas species familiarum Araucariacearum et Podocarpacearum, coniferorum australium. Provincia floristica quattuor distinctas faunae mammalianae regiones impendet.

Provinciae sunt circa quattuor milia specierum orchidacearum, praecipue generum Bulbophylli et Dendrobii. Regnant arbores familiarum Annonacearum, Arecacearum, Dipterocarpacearum, Fabacearum, Lauracearum, Moracearum, Myristicacearum, Myrtacearum, et Sapotacearum. Numerosissimae species sunt Elaeocarpus, Eugenia, et Ficus, fortasse ex plus quam quadringentis speciebus constantes.

Partes occidentales[recensere | fontem recensere]

Occidentalis Malesiae pars, quae Paeninsulam Malaesianam et insulas Sumatram, Iavam, Bali, Borneumque comprehendit, magnam mammalium faunam Asianam habens, Sundalandia appellatur. Hae insulae, super humilem Asiae pluteum continentalem iacentes, ad Asiam per aeva glacialia coniunctae sunt, superficie maris tunc plus quam 100 m humiliori quam nunc. Orientalis Sundalandiae margo est Linea Wallaceana, ex Alfredo Russel Wallace appellata, Britannico saeculi undevicensimi naturalistá, qui varietates faunarum inter insulas alterutrius lineae lateris iacentes primum observabat.

Partes orientales[recensere | fontem recensere]

Orientali Malesiae parte, quae Novam Guineam et Aru Insulas Indonesiae orientalis comprehendit, ad Australiam per humilem pluteum continentalem coniunctá, multa marsupialium aviumque taxa Australiae cum Malesia Orientali communia sunt. Nova Guinea multa alia florae Antarcticae elementa habet, praecipue plantas generum Eucalypti et Nothofagi.

Aliae regiones[recensere | fontem recensere]

Insulae inter Sundalandiam et Novam Guineam, Wallaceam componentes, quae numquam ad continentes vicinos coniuncta est, floram et faunam habent quae elementa Indomalaesiana et Australasiana comprehendunt.

Oecoregiones Philippinarum quoque ad Asiam numquam coniunctae sunt, sed floram habent plerumque ex Asia ortam, cum nonnullis elementis Australasianis et distinctam faunam mammalianam.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Indomalaesiam spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Malesiam spectant.