Moraceae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Moraceae
Aetas fossilium: 80 Ma
Cretaceo—Recens
Castilla elastica
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Rosales
Familia: Moraceae
(Dumort., 1829) Gaudich., in Trinius, 1835, nom. cons.
Genera

Vide commentarium.

Moraceae sunt familia plantarum florentium quae circa quadraginta genera et plus quam mille comprehendit species, quarum plurimae sunt longe lateque diffusae in regionibus tropicis et subtropicis, minus in climatibus temperatis. Unica intra Moraceas synapomorphia est praesentia lactiferorum et suci lactei in omnibus parenchymatum textilibus, sed generatim utiles proprietates agrestes sunt duo carpella, uno aliquantum deminuto, flores compositi inconspicui, et fructus compositi (Judd et al. 2008). Inter Moraceas sunt multae plantae notae, praecipue Artocarpus altilis, Broussonetia papyrifera, Castilla elastica, Ficus carica, Ficus benghalensis, Maclura pomifera, et nonnullae generis Mori species. Flores Moracearum saepe sunt inflorescentiae deminutae, pseudanthia appellatae.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Moraceae in ordine Urticalium (nunc defuncto) olim ponebantur, sed secundum recentiores investigationes geneticas eae in Rosalibus nunc ponuntur, in clado appellato rosidis urticaleanis, qui etiam Cannabaceas, Celtidaceas, Ulmaceas, et Urticaceas comprehendit. Plantae generis Cecropiae, quae in Moraceis, Urticaceis, vel sua familia, Cecropicaceis, varie ponebantur, ad Urticaceis nunc pertinent (Sytsma et al. 2002).

Dioecia Moracearum se ex monoecia evolvisse putatur: dioecia erat status priscus inter Moraceas, et monoecia ex eo quater evolvi videtur (Datwyler et Weiblen 2004).

Genera[recensere | fontem recensere]

Tribus Artocarpeae[1]
Tribus Castilleae[2]
Tribus Dorstenieae[3]
Tribus Ficeae[4]
Tribus Moreae[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Genera of Moraceae tribe Artocarpeae". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 
  2. "Genera of Moraceae tribe Castilleae". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 
  3. "Genera of Moraceae tribe Dorstenieae". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 
  4. "Genera of Moraceae tribe Ficeae". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 
  5. "Genera of Moraceae tribe Moreae". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Corner, E. J. H. 1962. "The classification of Moraceae." Gard. Bull. Straits Settlem 19:187–252.
  • Datwyler, Shannon L., et George D. Weiblen. 2004. On the origin of the fig:Phylogenetic relationships of Moraceae from ndhF sequences. American Journal of Botany 91(5):767-777. PDF.
  • Judd, Walter S., Christopher S. Campbell, Elizabeth A. Kellogg, Peter F. Stevens, et Michael J. Donoghue. 2008. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Sinauer Associates, Inc. Sunderland, MA.
  • Rohwer, J. G. 1993. "Moraceae." In Families and genera of vascular plants, ed. K. Kubitzki et al., 2:506–515.
  • Sytsma, Kenneth J., Jeffery Morawetz, J. Chris Pires, Molly Nepokroeff, Elena Conti, Michelle Zjhra, Jocelyn C. Hall, et Mark W. Chase. 2002. Urticalean rosids: Circumscription, rosid ancestry, and phylogenetics based on rbcL, trnL-F, and ndhF sequences. American Journal of Botany 89(9):1531-1546. PDF.
  • Wunderlin, Richard P. Moraceae in der Flora of North America. Vol. 3.
  • Zerega, Nyree J. C., Wendy L. Clement, Shannon L. Datwyler, George D. Weiblen. 2005. Biogroegraphy and divergence times in the mulberry family (Moraceae). Molecular Phylogenetics and Evolution 37(2):402-416. doi|10.1016/j.ympev.2005.07.004. PDF.
  • Zhengyi Wu, Zhe-Kun Zhou, et Michael G. Gilbert. Moraceae in der Flora of China.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Moraceas apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Moraceas spectant.


Moraceae Haec stipula ad Moraceam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg