Ludovicus Trenker

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Ludovicus Trenker
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Trenker: imago
Ludovicus Trenker: imago
Nativitas: 4 Octobris 1892; Urticetum
Obitus: 12 Aprilis 1990; Bauzanum
Patria: Italia, Regnum Italiae, Imperium Austro-Hungaricum, Germania
Nomen nativum: Alois Franz Trenker

Familia

Genitores: Jakob Trenker;
Proles: Florian Trenker

Ludovicus Trenker, natus Aloysius Franciscus Trenker, (Germanice) Luis Trenker sive Alois Franz Trenker, erat oribates, dispositor cinematographicus, histrio, scriptor. Natus est Urticeti in regione Ladiniana quae tum pars erat imperii Austro-Hungarici. Pater eius lingua Germanica versione Tirolense, mater Ladina lingua locuti sunt.

Anno 1924 in Austria studium architecturae ad universitatem technicam Graecensem absolvit et Bauzani, quod usque ab fine belli ad Italiam pertinebat, architecti munere fungebatur. Ab anno autem 1927, titulus architecturae academicus Austriacus in Italia non iam approbatur, et Trenker Berolinum rediit, ubi usque ad annum 1940 degebat.

Anno 1928 Hilda von Bleichert in matrimonium duxit, filiam hominis ut dicunt industrialis. Ei peperit quattuor liberos.

Anno 1928 histrio erat in pellicula Der Kampf ums Matterhorn (Latine reddatur Pugna de Matterhorn) et deinde quarto decennio saeculi praeteriti productionem pellicularum duxit quarum tituli erant Der verlorene Sohn (Latine reddatur Filius prodigus) et Der Kaiser von Kalifornien (Latine reddatur Imperator Californiae) et The Challenge (Provocatio).

Ludovicus Trenker et auctor erat mythistoriarum. Anno 1931 publicavit Berge in Flammen. Ein Roman aus den Schicksalstagen Südtirols (Montes inflammati. Mythistoria de diebus fatalibus Tirolis meridionalis) et 1937 Sperrfort Rocca Alta. Der Heldenkampf eines Panzerwerkes (Castrum praecludens nomine Saxum Altum. De pugna heroica praesidii aedificii armati). Ludovicum Trenker vero scriptores ut dicunt "larvales" adiuvabant.

Primum assectatores fascismi et Germanici et Italiani Ludovicum Trenker, qui anno 1940 ad partem NSDAP accessit, et eius opera amabant. Sed dictatores Adolfus Hitler et Benitus Mussolini decreverunt anno 1939 ut omnibus Sudtiroliensibus decernendum esset utrum Germani esse et territorium Sudtirolense relinquere an Italiani esse et in regione manere vellent. Ludovicus Trenker aliquamdiu cunctatus Germanus esse optavit. Nimis longum cunctatus in odium ducium Germanorum venit qui nunc eius opera impedibant. Quamobrem Trenker anno 1940 Romam movit et anno 1942 pelliculam nomine "Pastor Angelicus" fecit. Ad finem belli Bauzani vixit.

Post bellum suspicatus est de nimia amicitia fascismi dictatorum. Quare difficile erat pecuniam merere et dubias vias ingressus est. Exempli gratia diarium Evae Braun vendebat, quod diarium autem falsum erat. Adhuc verus auctor diarii ficti ignotus est. Forse fuit ipse Ludovicus Trenker.

In sexto decennio saeculi praeteriti paulatim in Germania, imprimis in Bavaria et in Monaco, ad suam pristinam professionem revertebat. In ultimis vitae annis oecologiae operam dedit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franz A. Birgel: Luis Trenker: A Rebel in the Third Reich? In: Through a National Socialist Lens: Cinema in Nazi Germany. Ed. Robert Reimer and intro. David Bathrick. Camden House, Rochester NY 2000, p. 37–64.
  • Julia Friehs, Daniel Winkler, Marie-Noëlle Yazdanpanah: Alpine Medienavantgarde? Luis Trenker, der John Wayne der Dolomiten. In: Sinn-haft. Journal für Kulturstudien. 21 (Alpine Avantgarden und urbane Alpen), 2008, ISSN 1605-6027, p. 80–91.
  • Julia Friehs, Daniel Winkler, Marie-Noëlle Yazdanpanah: Südtirol / Trentino, Heimatfilm und Nachkriegskino. Prigioniero della montagna/Flucht in die Dolomiten von Luis Trenker, Pier Paolo Pasolini und Giorgio Bassani (1955). In: Zibaldone. Zeitschrift für italienische Kultur der Gegenwart. Nr. 49, 2010, ISSN 0930-8997, p. 61–72.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Trenker spectant.