Linguistica anthropologica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vetula Penaniana. Penan sunt populus aboriginalis et nomadicus qui in Saravac et Bruneio habitat.

Linguistica anthropologica est investigatio coniunctionum linguae et culturae et consociationum biologiae humanae, cognitionis, et linguae. Quae plerumque campo anthropologiae linguisticae impendet, parti anthropologiae quae homines per linguas quibus ei utuntur investigat. Hic campus, quidquid appellatur, fortiter commovit studia perceptionis oculorum (praecipue coloris) et democratiae bioregionalis, quarum ambo ad distinctiones quae in linguis de perceptionibus biotopiae fiunt spectant.

Usitata anthropologia linguistica etiam sociologiam et organizationempopulorum implicat. Investigatio populi Penan, exempli gratia, monstrat eorum linguam sex vocibus differentibus distinctisque uti, cuius optima vox conversa est 'nos'. Linguistica anthropologica has distinctiones exquirit, easque cum generibus societatum veraque accommodatione corporea ad sensus coniungit, multo sicut distinctiones in linguis de coloribus arcus factas investigat: habens diversitatem terminorum augeri solere pro indicia distinctionum quas corpora in hoc biotopo facere debent, ad scientiam situatam et fortasse ethicam situatam ducens, cuius ultima indicia sunt distincta terminorum copia ad denotandum nos adhibitorum.

Campi cognati[recensere | fontem recensere]

Linguistica anthropologica indagat:

Opera recentia[recensere | fontem recensere]

Marcus Fettes, in Steps Towards an Ecology of Language (1996), "doctrinam oecologiae linguae quae memorias naturalisticas et criticas integrare potest" petivit; atque in An Ecological Approach to Language Renewal (1997), oecologiam transformativam per activiore, fortasse descripta, copiam instrumentorum in lingua approprinquare petivit. Hoc propositum fines scientiae et activismi transgredi potest, sed omnino intra anthropologicam investigationis a participe-spectatore memoriam stat. Se coniugit cum quaestionibus in philosophia critica; exempli gratia, quaestio "qui sumus," et quaestio subiecti et obiecti.

In multas partes, fines et proposita linguisticae anthropologicae et anthropologiae linguisticae se impendent. Ambae ad coniunctionem linguae et culturae spectant. Ambae notione cosmotheoriae utuntur. Sed dissilimis anthropologiae linguisticae, quae ut pars anthropologiae ipsos homines vehementius dicit, singulos qui eorum culturam repraesentant, ethnolinguistae—plerumque linguistae anthropologicae—ad modos quo singuli se exprimunt et quomodo ei inter se communicant spectant. Ethnolinguistica coniunctionem sermonis et linguae indagat, cum anthropologia linguistica generaliores postulationes de vocabulario et grammatica facere solet. Anna Wierzbicka est una ex notissimis figuris ethnolinguisticae in civitatibus angliloquentibus. James W. Underhill (2012) vocem denuo definivit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]