Linguistica synchrona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Linguistica synchrona est linguae investigandae modus, cuius interest statum linguae (Francice état de langue) describere. Diachronicae enim linguisticae est mutationes investigare, quibus systema linguae in temporibus obicitur, cum linguistica synchrona ad statum spectet, in quo systema quoque temporis puncto exstitit.

Ferdinandus de Saussure primus voluit systema linguae (langue) tamquam in diachronico successionum axi positum describere, in qua opera necesse esse putabat e statu sychrono ad alterum procedere. Siquidem, quomodo systema e statu X in statum Y mutatum sit, scire volumus, primum aliquid de his statibus, qualem structuram habeant X et Y, necesse est sciamus. Quae cum ita sint, linguista historicus tamquam scaccorum lusor synchronum quemque statum respicit, ut, quam ob causam novus quisque status priori successerit, intellegat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]