Lingua Venedica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Venedica (Wenedyk) est lingua artificiosa, ficta anno 2002 a traductore Batavo Iohanne Van Steenbergen. Haec fictiva lingua Romana est, quae derivatur directe a lingua Latina Vulgare, sed substratum forte Slavicum habet et monstrat qualis lingua crescere possit cum pars Poloniae contemporalis incorporata sit in Imperium Romanum. Consequitur lingua Romana affecta ab eisdem mutationibus atque lingua Polonica. Paene totum vocabularium grammaticaque derivantur e Latina Vulgari, phonologia syntaxis orthographiaque autem captae sunt e lingua Polonica.

Venedicum non fictum est ut sit lingua auxiliaris quam loquuntur homines viventes. In vicem illius, Venedicum lingua fictiva est quae particips est in historia alia Ill Bethisad, inventa ab Andreo Smith. In mundo illo, Venedice loquuntur Venedi, par Polonorum, qui cum Lithuanis incolunt Rempublicam Duarum Coronarum.

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Pater Noster:

Potrze nostry, kwały jesz en czałór, sąciewkaty si twej numię.
Owień twej rzeń.
Foca si twa włątać, komód en czału szyk i sur cierze.
Da nów odzej nostry pań kocidzany.
I dziemieć nów nostrze dziewta, komód i nu dziemiećmy swór dziewtorzór.
I nie endycz nosz en ciętaceń, uta liwra nosz dzie mału.
Nąk twie są rzeń i pociestać i głurza, o siąprz. Amen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]