Lingua Quenya

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scriptus Lingua Quenya, transcriptus in Tengwar Latinumque abecedarios. Latine interpretatur: A! Tamquam aurum folia cecidunt in vento, innumerabiliaque tamquam alae arborum anni sunt!. Excriptus est ex poëma Namárië, scriptus a I. R. R. Tolkien in liber Dominus Anulorum.

Lingua Quenya lingua Dryadica est (vide linguae Dryadicae).

Una linguarum artificiosarum est, quas Professor I. R. R. Tolkien composuit, cum Terram Mediam (terram fictam) inveniret. Lingua eorum est, qui Dryades vocantur et olim in Terras Immortales exierant; quorum nonnulli postea in Terram Mediam redierunt linguam Quenya secum ferentes. Aevo Tertio solum docti ea utuntur, tamquam lingua Latina in aevo mediaevali Europae. Alii lingua Sindarin loquuntur. Lingua Quenya est lingua declinans sicut linguae Indoeuropaeae.

Signa linguae eae sunt casus multi: e.g. non solum ablativus et locativus, sed etiam allativus et duo genera genetivi exstant. Praeterea non solum duo numeri (i.e. singularis et pluralis) inveniri possunt: interest, utrum plures an multi vel omnes sint. Denique non solum tres personae exstant: utimur forma speciali, si "ego et tu" aliquid una facimus.

Etiam interest, utrum "nos" simus "nos et vos" an "nos, sed non vos". Nonnulli textus professoris Tolkien lingua Quenya scripti exstant, quorum carmina sunt: "Lamentatio Galadriel" et "Navis ultima". Tolkien etiam precationes "Pater noster" et "Ave Maria" in linguam Quenyam vertit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]