Uropi
Uropi vel "Uropium" (cujus significatio "Europaeum" est) lingua artificiosa est quam Joël Landais, francogallus magister linguae anglicae, creavit. Expresse linguis indo-europaeis innixum, Uropium sicut lingua auxiliaria pro Europa adhiberi, atque consequenter adesse constructioni identitatis Europaeae studet. Insuper, propter extensionem linguarum indo-europaearum extra Europam, Uropium lingua auxiliaria internationalis esse vult.
Uropium anno 1986 inceptum est; postea parum mutatum est, atque ejus vocabularium, praecipue per opus Domini Landais, crescere pergit. Dicitur esse glossarium 17 000 vocabulorum, quod etiamnunc non publicatur.
Vocabularium [recensere]
Uropio praecipue sunt tres fontes vocabulorum :
Radices indo-europaeae fundamentum Uropii formant. Ita, mater uropice "mata" dicitur, et latina sicut uropica linguae eodem vocabulo sol utuntur.
Mixtae radices a Joel Landais adhibitae sunt ubi hic non effecit ut radices indo-europaeas inveniret. Plerumque radices romanicas et germanicas miscuit, sicut "mand" = latinum manus + germanicum hand.
Vocabula internationalia linguarum modernarum omnino adhibentur ubi existunt. Ita : taksì, skol, tabàk...
Uropium multo compositis vocabulis utitur; ei est systema derivationis efficientissimum.
Nexus externi [recensere]
| Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
Anglica simplex | Esperanto | Ido | Interlingua | Interlingue | Latino sine Flexione | Lingua Franca Nova | Loglan | Lojban | Novial | Románico | Sambahsa-mundialect | Slovianski | Slovio | Solresol | Toki Pona | Uropi | Volapük
Clingonica | Latina mercatoria | Lingua Mordoris | Lydnevica | Martiana | Nadsat | Newspeak | Quenya | Sindarin | Speedtalk | Venedica | Zemblan