Latinitas bona

Lingua Mordoris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Mordoris in Anulo Regnante scripta.

Lingua Mordoris, sive Loquela Atra (Anglice Black Speech appellatur), Orcium adhibetur, gentium qui regnum Sauronis in mundo Domini Anulorum ab I. R. R. Tolkien ficto habitant. Sauron ipse hac lingua loquebatur et litteras Dryadum quoque scripsit; de ea re, anulo regnante in igne iacto, Gandalphus inscriptionem legit in lingua Mordoris:

Ash nazg durbatulûk, ash nazg gimbatul,
Ash nazg thrakatulûk agh burzum-ishi krimpatul
– I. R. R. Tolkien, Comitatus Anuli

Scilicet, "Anulus unus ad regnandum, anulus unus ad reperiendum, anulus unus ad attrahendum et in tenebris coercendum."

Verba linguae Mordoris[recensere | fontem recensere]

Pauca verba huius sermonis in libris Tolkieni nota sunt; exempli gratia:

  • ash - unus
  • nazg - anulus
  • nazgul - gentes anuli
  • uruk - orcus


Sententibus dicuntur possunt pro exempli gratia:

  • Uglúk u bagronk sha pushdug Saruman-glob búbhosh skai!
  • Gu kibum kelkum-ishi, burzum-ishi. Akha-gum-ishi ashi gurum.