Latinitas nondum censa

Lingua Sindarin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Sindarin lingua Dryadica est (vide linguae Dryadicae). Una linguarum artificiosarum est, quas Professor I. R. R. Tolkien composuit, cum Terram Mediam (terram fictam) inveniret.

Quasi lingua viva eorum est, qui Dryades vocantur. Olim erat lingua eorum, qui "Teleri" vocantur, qui non in occidentem migravissent. Aevo tertio plures gentes (etiam nonnulli hominum gentes) lingua Sindarin utuntur. Lingua Quenya cognata est linguae Sindarin, sed lingua Sindarin non ab ea ducta est. Aliquae res grammaticae ad linguam Cambricam referri possunt: e.g. verba non declinantur, sed praepositiones casus significant et numerus pluralis mutatione vocalium indicatur. Praeterea saepe mutationes primi sonus inveniuntur. Nonnulli textus a Tolkien lingua Sindarin scripti exstant. Praeclarum est illud carmen "O regina stellarum, incendens stellarum", quo dea Varda celebratur.

In pellicula Dominus Anulorum nonnulla verba a personis lingua Sindarin adhibentur, quae verba a docto quodam e lingua Anglica in linguam Sindarin verta sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]