Latinitas nondum censa

Lingua Slovio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Lingua Slovio est lingua artificiosa quasi Esperanto sed linguis Slavicis apta, quae a Marco Hučko anno 1999 proposita est. Vocabula eius e grege radicum quam late inter linguas Slavicas communium lecta in grammatica simplici Esperanticae simili ordinantur. Hučko dicit plus quam 400 000 000 homines Slovio intelligere posse sine eruditione, quae sententia consensu aliorum philologorum caret.

Nomen Slovio ipsum spectat ad radicem Slavonicam slovo, quae "verbum" significat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]