Iosephus Falcão

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Iosephus Falcão
Iosephus Falcão
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Iosephus S.R.E. Cardinalis Falcão (anno 2003)
Iosephus S.R.E. Cardinalis Falcão (anno 2003)
archiepiscopus emeritus Brasiliopolitanus
titulus
S. Lucae ad viam Praenetinam
Natus 20 Novembris 1925
presbyter ordinatus 19 Iunii 1949
episcopus nominatus 24 Aprilis 1967
episcopus consacratus 17 Iunii 1967
Cardinalis promulgatus 28 Iunii 1988
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Iosephus Falcão est Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis presbyter titulo Sancti Lucae in via Praenestina.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est in provincia Ceara, in Brasilia, die 20 Novembris 1925. Anno 1949 sacerdos factus, duodeviginti post annis episcopus Vardimissensis episcopusque coadiutor Dioecesis Limoeirensis creatus est.

Anno millesimo nongentesimo septuagesimo altero, archiepiscopus Teresianus; deinde, anno 1984, archiepiscopus Brasiliopolitanus creatus est. In collegium Cardinalium, auctore Ioanne Paulo II papa, ingressus est anno 1988. Anno 2004, sese Archidioecesis Brasiliopolitanae rectione abdicavit, verum Brasiliopoli adhuc vivit.

Mense Aprili anno 2005 Falcão conclavi illi adfuit, quod Benedictum XVI papam, olim Iosephum Ratzinger dictum, elegit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!