Archidioecesis Brasiliopolitana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Archidioecesis Brasiliopolitana,[1] est circumscriptio ecclesiastica catholica ritus Romani.

Brevis historia[recensere | fontem recensere]

Die 16 Ianuarii anno 1960 tamquam diocesis condita per bullam "Quandoquidem Nullum" Papae Iohannis XXIII, cuius sedes est urbs Brasilia, iisdem finibus continetur atque Districtus, uti dicunt, Foederalis. Paulo VI Romano Pontifice, in Archidiocesis dignitatem evecta est anno 1966, die 11 mensis Novembris.

Urbs Brasilia, ut legibus canonicis constituitur, sedes quoque est provinciae ecclesiasticae Brasiliopolitanae, cui adhaerent Formosensis, Lucianiensis atque Uruassuensis dioeceses.

Episcopi[recensere | fontem recensere]

Quattuor Archiepiscopi sibi successerunt in Archidioecesi Brasiliapolitana:

  1. Iosephus Newton (1960-1984);
  2. Iosephus Cardinalis Falcão (1984-2004);
  3. Iohannes Blasius de Avicis (2004-2011);
  4. Sergius a Rocha (ab anno 2011 ad praesentem diem).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Notae[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!