Iohannes Donne

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iohannes Donne post Isaacium Oliver anno circiter 1620 pictus (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii: NPG 1849)
Iohannes Donne mortuus, iussu ipsius anno circiter 1621 pictus. EFFIGIES REUERENDISS: UIRI IOHANNES DONNE NUPER ECCLES: PAULINÆ DECANI

Iohannes, vulgo John Donne[1] (anno 1572 natus; mortuus die 31 Martii 1631) fuit poëta Anglicus, illorum qui "metaphysici" dicuntur princeps, legatus bis apud parlamentum Anglicum, annis senioribus decanus cathedralis S. Pauli Londiniensis. Discipulus fuit universitatis Oxoniensis sed ob religionem Catholicam nunquam baccalaureatus.

Londinii natus est inter dies 24 Ianuarii et 19 Iunii 1572, patre Ioanne Donne societatis Ferrariorum praefecto, matre Elisabetha Heywood filia auctoris scaenici Ioannis Heywood natu minima, ambo clam religioni Catholicae haerentibus. In aulam Hart Oxoniensem annum tredecimum agens immatriculatus est, ibique Henricum Wotton primum cognovit per multos annos amicum. An inde ad Cantabrigiam perrexerit aut in Europa iter scholasticum fecerit haud liquet. Anno 1591 Londinii apud hospitium Thavie et anno insequenti in hospitium Lincolniense receptus iuri studuit carminaque et epistulas poëticas composuit, necnon elegias, inter quas reperitur depictionem faciei femineae haud pulchrae:

Though all her parts be not in th' usual place
She hath yet an anagram of a good face.[2]

Iam fortasse in religionem Anglicanam commutatus bis contra Hispanos annis 1596/1597 in expeditionibus navalibus comitis Essexiae et Gualtheri Ralegh militans incertitudines in epistulis poëticis "The Storm" et "The Calm" narravit. Mox a secretis meruit viri politici Thomae Egerton, quo suadente anno 1601 legatus est apud parlamentum pro burgo Brackley. Mense Decembri eiusdem anni Annam More annum duodevicesimum agentem in matrimonium duxit, cuius pater coniugium sine consensu suo factum dirumpere conans Donne e munere deiciendum et in carcerem cogendum suasit. Qui e vinculis mox relaxus matrimonii validitatem probavit.

Donne inter annos fere 1605 et 1615 carmina praesertim religiosa, inter quae Holy Sonnets, operaque theologica et anti-Catholica scripsit, e quibus praestant Biathanatos et Pseudo-Martyr. Bis in Europam itinera fecit. Anno 1606 cum Gualthero Chute Venetias petivit ubi amicus Henricus Wotton legatus meruit. Annis 1611-1612 in Belgiam Franciamque et Germaniam peregrinationem cum Roberto Drury fecit, lamentis pro filia huius Elisabetha nuper mortua sub titulo Anniversaries eodem fere tempore compositis. Anno 1614 rursus ad parlamentum legatus est pro burgo Tantonia.

Diaconus et presbyter ordinatus est in ecclesia Anglica anno 1615. Mox lector rerum divinarum apud hospitium Lincolniense merere coepit. Annis 1619-1620 ad Germaniam cum legatione Iacobi Hay, vicecomitis Doncastriensis, properavit, qui frustra pacem suadebat in pugnis quae eis annis inter imperatorem protestantesque saeviebant. Londinii reditus Donne ab anno 1621 munera decani cathedralis S. Pauli Londiniensis et capellani iuxta regem Iacobum I functus est. Annis insequentibus saepe palam regem aulamque regiam de rebus divinis locutus est. Sermonem ultimum Death's Duel ("De duellio mortis") die 25 Februarii 1631 ad palatium Aulae Albae pronuntiavit.

Uxor filiabus filiisque decem partis anno 1617 mortua est. Anno 1623 filia natu maxima Constantia Eduardo Alleyn nupsit, conditori collegii Alleyniani et pinacothecae Dulvicensis. Filius natu maximus Iohannes sermones patris divinos tribus voluminibus edidit, LXXX Sermons anno 1640, Fifty Sermons 1649, XXVI Sermons (regno Anglico restituto) anno 1661.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De orthographia "Iohannes Donne" vide imaginem nostram
  2. Ioannes Donne, Elegies 2.15-16

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica
  • G. Keynes, A Bibliography of John Donne, dean of Saint Paul's. 4a ed. 1973
  • J. R. Roberts, ed., John Donne: an annotated bibliography of modern criticism, 1912–1967. 1973
  • J. R. Roberts, ed., John Donne: an annotated bibliography of modern criticism, 1968–1978. 1982
Editiones operum
  • John Donne, Letters to Severall Persons of Honour. Londinii: Richard Marriot, 1651 Textus editionis facsimile apud archive.org
  • John Donne, Devotions ... with two sermons ... to which is prefixed his Life by Izaak Walton. Londinii: Pickering, 1840 Textus apud archive.org
  • E. K. Chambers, ed.; George Saintsbury, praef., Poems of John Donne. 2 voll. Londinii: Lawrence & Bullen, 1896 Vol. 1 vol. 2
  • Edmund Gosse, The Life and Letters of John Donne, dean of St. Paul's, now for the first time revised and collected. 2 voll. Londinii: Heinemann, 1899 vol. 1 vol. 2
  • Herbert J. C. Grierson, ed., The Poems of John Donne. 2 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1912 vol. 1 vol. 2
  • G. R. Potter, E. M. Simpson, edd., The Sermons of John Donne. 10 voll. 1953–1962
Eruditio veterior
Eruditio recentior
  • R. C. Bald; W. Milgate, ed., John Donne: A Life. Oxonii, 1970
  • David Colclough, ed., John Donne's Professional Lives. Cantabrigiae, 2003
  • David Colclough, "Donne, John (1572–1631)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Anthony Parr, "John Donne, Travel Writer" in Huntington Library Quarterly vol. 70 (2007) pp. 61-85 JSTOR
  • John Stubbs, Donne: The Reformed Soul. Novi Eboraci: Viking, 2006. ISBN 0-670-91510-6
  • Douglas Trevor, "John Donne and Scholarly Melancholy" in Studies in English Literature, 1500-1900 vol. 40 (2000) pp. 81-102 JSTOR
  • Frank J. Warnke, John Donne. Boston: Twayne, 1987

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Donne spectant.