Ioannes Homann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Homann, ex editione inter 1728 et 1750 impressa.

Ioannes Baptista Homann (20 Martii 16641 Iulii 1724) fuit geographus et cartographus Germanus, qui praecipue tabulas Americae fecit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Virginia Marylandia et Carolina, tabula circa 1714 divulgata.

Homann in Oberkammlach prope Kammlach in Electoratu Bavariae? natus est. Quamquam in schola Iesuita educatus seque ad cursum ecclesiasticum parans, sua sententia de deis in Protestantismum commutata est, et post annum 1687 notarius iuris civilis Norimbergae in urbe libera imperiali laboravit. Mox in scalpturam et cartographiam animadvertit, annoque 1702 suam domum editorialem condidit. Homann clarus factus est cartographus Germanus princeps, qui anno 1715 ab imperatore Carolo VI creatus est Imperialis Geographus. (Hominibus talia privilegia concedere fuit ius Imperatoris Romani Sacri.) Eodem anno factus est sodalis Academiae Scientiarum Borussicae Berolini sitae. Momentum cartographiae proprium erant imperialia privilegia impressoria, quae ad tempus auctores protegebant in omnibus campis scientificis, inter quos impressores, scalptores in cupro, tabularum fabricatores, et qui libros edendos curaverunt. Haec privilegia momentum etiam habuerunt ut inlecebrae clientium emptorumque futurorum.

Anno 1716, Homann Grosser Atlas ueber die ganze Welt (Grandis Omnium Orbis Terrarum Atlas), suum magnum opus, divulgavit, multas tabulas describens, scalptore Christophoro Weigel Seniore adiuvante, qui etiam Siebmachers Wappenbuch divulgaverit.

Homann Norimbergae obiit. In eius locum successit et usque ad 1848 duravit eius heredum societas mercatoria, quae Homann Erben (Theodisce), Homanniani Heredes (Latine), et Heritiers de Homann (Francice) peregre appellabatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Planiglobii Terrestris Cum Utroq[ue] Hemisphærio Cælesti Generalis Exhibitio. Norimbergae, 1707.
  • Diefenbacher, Michael, Markus Heinz, et Ruth Bach-Damaskinos, eds. 2002. Auserlesene und allerneueste Landkarten: der Verlag Homann in Nürnberg 1702–1848: eine Ausstellung des Stadtarchivs Nürnberg und der Museen der Stadt Nürnberg mit Unterstützung der Staatsbibliothek zu Berlin-Preussischer Kulturbesitz im Stadtmuseum Fembohaus vom 19. September bis 24. November 2002. Ausstellungskatalog des Stadtarchivs Nürnberg, 14. Norimbergae: Tümmels. ISBN 3-925002-84-7.
  • Sandler, Christian. 1886, 1890, 1905, reimpressiones 20012002.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam Homann spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!