Academia Scientiarum Borussica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Academia scientiarum Borussica (Germanice: Königlich-Preußische Akademie der Wissenschaften) ut academia scientiarum regni Borussiae condita est anno 1700 auspice Godefrido Guilielmo Leibnitio.
Praeclari sodales fuerunt Leonhardus Eulerus, Fridericus Augustus Wolfius, Fridericus Schleiermacher, Immanuel Kantius, Theodorus Mommsen, Hermannus de Helmholtz, Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff, Maximilianus Planck, Albertus Einstein.
Post Germaniam divisam, anno 1946, suprema Rei Publicae Democraticae Theodiscae academia facta est.
Quam ob rem, anno 1991, Germania reunita et exsecratis RDT institutis, Academia etiam dissoluta est.