Latinitas nondum censa

Oriens Extremus Russiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Districtus Foederalis Extremorientalis in Foederatione Russica

Oriens Extremus[1][2] (Russice Дальний Восток, tr. Dal'nij Vostok) Russiae est terra, ad orientem Siberiae sita (sensu latiore historico ut pars orientalissima Siberiae aestimatur). Ad hanc terram regiones pelvium fluviorum in Oceanum Pacificum effundentium atque insulae Sachalina, Curilenses, Praefectoriae, Schantarenses et insula Wrangel pertinent. Septentrio-oriens extremus Asiae est.[3]

Cum colonizatio Orientis Extremi a Russis saeculo septindecimo incepit, haec terra capitulatim ad Russiam saeculis duodevicesimo et undevicesimo adiuncta est.

Districtus Foederalis Extremorientalis (Russice Дальневосточный федеральный округ, tr. Dal'nevostočnyj federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, anno 2000 formatus, novem subiecta Foederationis includit, quae sunt:

Districtus (Okrug) Foederalis Extremorientalis aream 6215,9 milia km2 (36,4% territorii Russiae) et 6440,4 milia incolarum (4,9% populationis Russiae) habet.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 'Дальний Восток Oriens Extremus' (Lexicon Russico-Latinum Michaelis Poliachev)
  2. 'Флора Сибири И Дальняго Востока ... Flora Siberiae Et Orientis Extremi' (liber in Libris Googles)
  3. Дальний Восток России=Oriens Extremus Russiae (pagina Encyclopaediae "Вокруг света")
  4. Informatio de districtu (in situ officiali interretiali repraesentis Praesidis Foederationis Russicae in Districtu Foederati Extremorientali)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Orientem Extremum Russiae spectant.