Iacobus Cassini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Cassini

Iacobus Cassini, natus 8 Februarii 1677 Lutetiae, mortuus 18 Aprilis 1756 Thuriaci ad Claromontem, astronomus Francicus fuit. Ioannis Dominici Cassini filius erat.

Iacobus Cassini natus est in ipso Observatorio Regio Parisiensi. Aetate sua 17 in Scientiarum Academiam acceptus est, anno autem 1696 electus est socius Regalis Societatis Londini, anno 1706 "magister computationum".

Patri anno 1712 successit in Observatorio. Ephemerides primas anno 1716 Saturni satellitum in lucem dedit. Anno 1713 arcum meridiani inter Dunquercam et Perpinianum metatus est, et conclusiones anno 1720 titulo Traité de la grandeur et de la figure de la terre (Tractatus de Terrae magnitudine et figura) protulit. Scripsit etiam Éléments d'astronomie (Elementa astronomiae) anno 1740.