Ioannes Adolphus Hasse

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Adolphus Hasse.
Ioannes Adolphus Hasse anno 1740. Tabula a Balthasare Denner picta.
Monumentum Ioannis Adolphi Hass pro eius domu natali Hamburgi-Bergedorf in urbe situm.

Ioannes Adolphus Hasse (baptizatus Bergedorf in vico prope Hamburgum 25 Martii 1699Venetiis 16 Decembris 1783) fuit compositor, tenor, et doctor musicae Germanicus, populo suo tempore acceptissimus, pro permultis artificiis operaticis celeberrimus, quamquam etiam multa artificia sacra composuit. Maritus suprani Faustinae Bordoni, amicus libellistae Petri Metastasii, cuius libellos saepe in musica posuit, Hasse fuit persona maximi momenti in evolutione operae seriae et musicae in universum saeculi duodevicensimi.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cursus vitae Hassianus in cantu anno 1718 coepit, cum se cantorem cum Opera Hamburgensi coniunxit. (Sua familia, usitate musici ecclesiastici, prope Hamburgum orta est.) Proximo anno, munus cantoris in curia Brunsvici obtinuit, ubi anno 1721 sua prima opera, Antioco, peracta est; Hasse ipse in scaena cecinit.

Putatur a Germania discessisse anno 1722. Inde, fortasse sex vel septem annos, plerumque Neapole habitabat. Anno 1725, sua serenata Antonio e Cleopatra Neapole peracta est, personis principalibus a Carolo Broschi, usitate Farinelli appellato, et Victoria Tesi cantis. Successus huius artificii non solum multas commissiones ex theatris operaticis compositori tulit, sed (apud Quantz) eum Alexandro Scarlatti commendavit, doctori et deinde amico suo; Hasse praeterea suum genus novavit ut genus Scarlattianum magis aemularetur.

Hasse Neapolitanorum favorem in maius mox habuit, et nonnullos annos erat occupatissimus. Hoc tempore composuit La sorella amante, suam solam operam buffam plenam, cum nonnullis intermezzi et serenatis. Carnelevarium Venetianum anno 1730 degit, ubi sua opera Artaserse in Templo Sancti Ioannis Chrysostomi peracta est, libello Metastasiano ad tempus magna ex parte retractato; Farinelli partes principales egit, qui duas arias ex hac opera deinde pro Philippo V, rege Hispaniae, omne nocte per decennium perfungebatur.[1]

Dresda et Venetiae[recensere | fontem recensere]

Anno 1730, Hasse Faustinam Bordoni cantricem operaticam duxit, et magister cappellae in curia Dresdenensi creatus est, quamquam Dresdam primum Iulio 1731 advenit. Anno ineunte, Vindobonae laborabat, ubi perfunctionem sui oratorii Daniello in curia Habsburgensi curavit. Paene simul ac coniuges Dresdae advenerant, Faustina pro curia cecinit. Septembre compositoris opera Cleofide, libello Metastasiano magna ex parte retractato, primum peracta est; fieri potest ut Ioannes Sebastianus Bach perfunctionem spectaret; haud dubie, C. P. E. Bach adseruit Hasse et suum patrem circa hoc tempus amicissimos factos fuisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Notae in hac sectione: Grove sectio 1, "Early years: Germany, Naples and Venice."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Degrada, F. 1975. Aspetti gluckiani nell’ultimo Hasse. Chigiana 29–30:309–329.
  • Hansell, S. 1970. Sacred Music at the Incurabili in Venice at the Time of J. A. Hasse. JAMS 23:282–301, 505–521.
  • Heartz, Daniel. 19731975. Hasse, Galuppi and Metastasio. Venezia e il melodramma nel settecento 1:309–339.
  • Millner, Frederick L. 1974. Hasse and London’s Opera of the Nobility. MR 35:240–246.
  • Millner, Frederick L. 1979. The Operas of Johann Adolf Hasse. Studies in Musicology, 2. Ann Arbor Michiganiae: UMI Research Press. ISBN 0-8357-1006-8.
  • Robins, Brian. Dresden in the time of Zelenka and Hasse, commentarius.
  • Strohm, R. 1985. Essays on Handel and Italian Opera. Cantabrigiae.
  • Tempke, Imme. 2002. Hasses Musikausbildung in Hamburg. Lichtwark-Heft 67. Hamburg-Bergedorf: Verlag HB-Werbung. ISSN 1862-3549.
  • Tempke, Imme. 2006. Mozart und der "Musick-Vatter" Hasse. Lichtwark-Heft 71. Verlag HB-Werbung, Hamburg-Bergedorf. ISSN 1862-3549.
  • Yorke-Long, A. 1954. Music at Court. Londinii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Adolphum Hasse spectant.