Latinitas bona

Hypsipyle (mythologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hypsipyle in libro manuscripto quinti decimi saeculi picta, ad Heroides Ovidianas in linguam francogallicam versas illustrandas.

Hypsipyle in mythologia Graeca erat filia Thoantis, regis Lemniorum, et Myrinae. Ipsa regina Lemniadum per aliquod tempus fuit, post fugam patris.

Aphrodite, ob neglectas aras suas Lemniadibus irata, cum taetro odore omnes mulieres illius insulae adfecisset, viri ab uxorum concubitu abhorruerunt ac sibi aliunde raptas concubinas assumpserunt. Tum, dolore contumeliae inritatae ac nefasto furore impulsae, Lemniades omne genus virorum in insula per noctem necaverunt. Una Hypsipyle idem facere atque ceterae non potuit, sed patrem Thoantem servavit et in silvis occultavit. Mox eum mari tradidit in parva rate. Tum mulieres, nullo mare relicto, Lemnum insulam solae incoluerunt ac Hypsipylen reginam sibi elegerunt. Paulo post Iason cum Argonautis ad hoc litus appulit, dum ad Colchos iter facit. Tum Lemniades, ut quae per longum tempus sine viris remanserant atque liberos cupiebant, advenas benigne accepere atque cum illis concubuere. Hypsipyle et ipsa, amore ductoris Iasonis capta, gemellos, iam profecto heroe, peperit, Euneum et Deipylum[1]. Nam Iason proficiscens ad vellus aureum quaerendum Hypsipyli fidem ac reditum promiserat. Sed, postqquam vellere potitus est, in patriam cum Medea immemor prioris amoris rediit. Unde poeta Ovidius excogitavit epistulam ab Hypsipyle relicta ad Iasonem missam. Cum vero Lemniades rescierunt Hypsipylen patrem servasse nec eodem scelere atque ipsas imbutam esse, fugere cum liberis coacta, a piratis capta est qui eam Lycurgo, Nemeaeorum regi, vendiderunt.

Serva Nemeae fuit, ubi filius regis adhuc infans custodiendus ei traditus est. Cum autem a septem ducibus, exercitum adversus Thebanos ducentibus, iter ad fontem quendam rogata esset, infantem in apio posuit dum advenas certiores facit. At cum rediit draco eum comederat. Tum rex Lycurgus dolore commotus de Hypsipyle supplicium sumere ob infelicem neglegentiam voluit, sed duces mortem puellae deprecati sunt et ludos Nemeaeos instituerunt in honorem regis filii mortui. E qua fabula Aeschylus et Euripides poetae argumentum[2] tragoediarum hodie ex magna parte deperditarum duxerunt. Tandem post tantos casus Hypsipyle in patriam Lemnum cum filiis rediit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Hyginus. Ab Euripide Thoas, ab Apollodoro Nebrophonus vocatur.
  2. Hoc argumentum ab Hygino nobis fortasse traditum est (fabula 74).

Fontes.[recensere | fontem recensere]